Page:EBC 1600 0139.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissimo ac Reverendissimo Dom. Domn. Roberto Bellarmino S.R.E. Cardinali Domn. Constantinus Caetanus Monachus Casinas Summam felicitatem.
Tanta est, Cardinalis amplissime, de sancti F.N. Benedicti obitus tempore, inter bonos scriptores controversia, ut vel certi nihil, vel si quid nostro studio, ac labore probabilius inventum adducatur, non in eorum ora, atque invidiam, quos refellimus, timeo incurramus; cum usu semper compertum sit non sine alterius offensione partis, in dubium versam explicari, ac statui veritatem. Itaque iudicandi munus, ut odii et dissensionis caussa, omnibus exosum est. Verum, ut aliorum lites dissolvere non rogatum, temerarium esset; ita res suas, vel adversariorum timore, vel doctrinae, atque ingenii paupertate non tueri, peccatum esset, ac turpe. In hac vero caussa quem Patronum adhibebo, nisi te, qui in Religionis christianae studio, virtutum probitate in expugnandis nostrae fidei adversariis industria ac invicta fortitudine Princeps nullo dissentiente, existimaris? Neque in hac re aliorum testimonia requiro, cuius ego Romae benevolentiam, et humanitatem ita expertus sum, ut mutuo quoad possim respondere coactus sim. Quondam vero dignum aliquid tuis meritis, nec meae vires, nec religiosa patitur paupertas, parvum hoc, summo tamen studio et amore munusculum offero de Benedictinae familiae summi Parentis obitu. Ita enim tibi malora dedicandi desiderium meum, tuaque in parvis accipiendis, ac benemerendis benevolentia cognoscetur. Vale Cardinalis amplissime.
Domini Constantini Caetani Syracusani sancti Nicolai ex Arena Casinensis monachi De vero S.P. Benedicti obitus anno et die controversia. Ad Ill.mum et Ampliss.um DD. Robertum Bellarminum S.R.E. Presbyterum Card. S. Mariae in Via.