Page:EBC 1600-1601 0141.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


... De matrimoniiis contractis ubi iam nulli sunt parochi proprii iam olim actum fuit cum Sanctissimo Domino Nostro et cum Congregatione Concilii Tridentini, ac communis sentenzia fuit: matrimonia illa esse rata, neque ad ea pertinere decretum Concilii, cum in huiusmodi locis observari non possit. Nec video sane cur matrimonia illa non debeant tolerari, cum satis constet Concilii decretum quod iubet matrimonia fieri coram parocho, non se extendere ad ea loca ubi nulli sunt parochi.