Page:EBC 1599 09 24 2483.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Illustrissime et Reverendissime Domine. Episcopi Vasionensis integritas à plerisque Nostratibus contribulibus suis tantopere commendata, studiumque erga nos singulare, nullo alio quam ortus et natalis solis beneficio nobis obstricti, nos impulerat, ut vos bisce litteris interpellaremus, serio postulantes ut si quid preces nostrae in gratiam viri probitatis expertae vestra praesertim auctoritate accedente in vestrum Collegium adsumatur. Quod quantumvis ab illius abhorrere ingenio dignoscamus, viros tamen probos nulla ambitione exultantes opum, aut amicorum copia subnixos in tam insigne honoris fastigium evehi non potest quin in universi Collegii eximium splendorem sit cessurum. His accedunt privatae quibus impulsi rationes de hoc tam serio cogitamus, quas ad longum describere latoris probata nobis authoritas, cui fidem nostro nomine adhiberi cupimus, vetat. Non dubitantes quin praedicti Antistitis anteacta vita plus ponderis apud Dominationem vestram Illustrissimam quam aut preces nostrae, aut publicae privataeve rationes sit habitura. Deus Opt. Max. te incolumem servet.
E Palatio nostro Sanctae Crucis 24. Septembris 1599.
Studiosissimus
Jacobus Rex.