f. 322r
Anno Domini
lucis timentem imminentem calamitatem misisse primum hominem armatum 5 elementis ad bellum, et ex illo conflictu multas portiones lucis tenebris admixtas fuisse et ab eis quasi captivas detentas.
6° Ex illo conflictu et belli commistione creatum esse mundum, qui nunc est, et omnes animas esse de substantia dei boni, omnia corpora de substantia Dei mali:
Augustinus
lib. contra Fortunatum,
ac proinde omnes plantas et animalia sentire et ratiocinari.[1]
7° Aequale esse peccatum carpere < folium > et interficere hominem:
Augustinus
haeres. 46 < art. > 6 et 7 refert.[2]
8° Non licere bellare:
Augustinus
lib. 22 contra Faustum cap. 74, 76 et 77.[3]
Idem Erasmus.
9° Non esse in homine liberum arbitrium et omnium peccatorum causam esse naturam mali principii in nobis existentis:
Augustinus
Haeres. 46,
Hieronymus
in prologo dialogi contra Pelagianos.[4]
Idem Lutherus et Calvinus.
10° Christum esse filium Dei, Manichaeum esse Spiritum Sanctum, et ideo uterque duodecim discipulos habuit,
Epiphanius
haeres. 66.[5]
11° Christum non esse vere natum, nec vere passum, Manichaeum vero utrumque, ideoque celebrandam esse Manichaei passionem, non Christi:
Augustinus
lib. contra epist. fundam. cap. 8
et
lib. 2 contra Faustum cap. 2.[6]
Idem Anabaptistae.
12° Aliquas partes lucis purgari in stomacho electorum Manichaeorum.
12. 13. 14. 15. 16. 17. 18. 19:
Augustinus
haer. 46.[7]
13° In Eucharistia semen humanum admiscendum, ut etiam inde pars lucis purgetur.
14° Abstinendum a carne, quod inde omnis lux per mortem exspiraverit < et > nihil remanserit purgandum:
lib. 6 contra Faust. cap. 6
Augustini.[8]
15° Abstinendum a vino, quod sit principium tenebrarum.
16° Partes lucis quae purgari non poterunt, una cum tenebris in aeternum damnandas.
17° Abstinendum a procreatione liberorum et nuptias esse malas:
Augustinus
lib 22 contra Faust. cap. 30.[9]
18° In globo solis esse sanctas virtutes, quae commutant se in formosos pueros et puellas ad excitandam concupiscentiam principium tenebrarum.
19° Baptismum aquae non esse verum nec utilem.
20° Animas migrare de corpore in corpus, donec tandem migrent in edulium et in stomacho electorum purgentur.
20. 21. 22. et 23:
Augustinus
haer. 46.[10]
21° Solem et lunam esse duas naves quae perpetuo deferunt partes lucis purgatas in regnum patris.
22° Serpentem qui decepit Evam, esse Christum:
Augustinus
lib. 1 contra Faustum cap. 3.[11]
23° Vetus Testamentum totum esse a principe tenebrarum et ideo reiiciendum.
23. 24:
Augustinus
lib. 22 contra Faust.
et
lib. 1 et 2 contra adversarium legis et scriptur.
et
lib. contra Adimantium.[12]
24° Patriarchas et prophetas pessimos esse, nec eis multo meliorem Ioannem Baptistam.
25° Novum Testamentum non esse scriptum ab apostolis et in multis falsatum:
Augustinus
lib. 33 contra Faust. cap. 3 et 7.[13]
26° Ieiunandum die Dominico:
Ambrosius
Epist. 57.
27° Nulla debere fieri sacrificia nisi oratione:
Augustinus
lib. 20 contra Faust. cap. 18.[14]
Idem Calvinus.
28° Stellam, quae apparuit Magis configurare fatum:
Augustinus
lib. 2 contra Faust. cap. 5.[15]
29° Non licere fidelibus habere proprias pecunias vel possessiones:
Augustinus
lib. de moribus Ecclesiae cap. ultimo.[16]
66 Hierarchas
312
non diu post Manichaeum exortus, haec docuit:
Epiphanius
haer. 67:[17]
1° Non esse futuram resurrectionem.
1. 2. 3. 4: Augustinus
haer. 47.[18]
2° Nuptias damnandas.
3° Solos monachos et monachas in suam coronam (communionem?) recipiebat.
4° Pueros non posse salvari.
5° Melchisedech esse Spiritum Sanctum:
Epiphanius
haer. 67.[19]
6° Nativitatem
_______________
- ↑ Augustinus Contra Fortunatum, 14, p. 91.
- ↑ Augustinus De haeresibus, XLVI 12, p. 317.
- ↑ Augustinus Contra Faustum, XXII, 74, 76-77, p. 671-673, 674-678.
- ↑ Augustinus De haeresibus, XLVI 19, p. 319-320; Hieronymus Adversus Pelagianos, prologus, 2, p. 5.
- ↑ Epiphanius Panarion, LXVI, 12, 6, p. III 34.
- ↑ Augustinus Contra epistulam fundamenti, 8, p. 202-203; Contra Faustum, II, 2, p. 254.
- ↑ Augustinus De haeresibus, XLVI 2. 8. 10-12, 14, 17, p. 313, 314, 316-317, 319.
- ↑ Augustinus Contra Faustum, VI, 6, p. 292-294.
- ↑ Augustinus Contra Faustum, XXII, 30, p. 624.
- ↑ Augustinus De haeresibus, XLVI 7. 15, p. 314, 317-318.
- ↑ Augustinus Contra Faustum, I, 3, p. 253.
- ↑ Augustinus Contra Faustum, XXII, 1-5, p. 591-595; Contra aduersarium legis; Contra Adimantum.
- ↑ Augustinus Contra Faustum, XXXIII, 3. 5, p. 788-789, 793.
- ↑ Augustinus Contra Faustum, XX, 18, p. 558-559.
- ↑ Augustinus Contra Faustum, II, 5, p. 258.
- ↑ Augustinus De moribus ecclesiae et manichaeorum, I, 80, p.86.
- ↑ Epiphanius Panarion, LXVII, 1, 1, p. III 132-133.
- ↑ Augustinus De haeresibus, XLVII, p. 320.
- ↑ Epiphanius Panarion, LXVII, 3, 2, p. III 135.