Page:APUG 351H.pdf/47

From GATE
This page has not been proofread


01 ad agere, et non agere. si ergo immediate est indifferens
02 ad non agere etiam ad agere. itaque contradictionem
03 implicat ut negatio actionis per se et immediate libera
04 sit: et actio positiva solum sit libera in sua causa, nem
05 pe in dispositione quadam negativa. Confirm. quia
06 hoc ipso quo negatio actionis dicitur libera eo ipso sig
07 nificatur eam posse non esse nulla facta previa muta
08 tione in voluntate, seu omnibs previis (-) (-) se
09 habentibus. atqui non esse istius negationis nihil est
10 aliud quam positio actionis: ergo actio illi negationi
11 opposita postest immediate poni in voluntate; nec opus
12 est ad illam ulla dispositione negativa, aut motione
13 previa.
14 Rursus si nulla positiva postest poni in volunta
15 te nisi Deo movente et predeterminante divina
16 motio est proxima ratio cuiuslibet actionis et ideo que
17 libet actio hic et nunc est, quia Deus hic et nunc ad
18 illam movet. ergo negatio et absentia divine motionis
19 erit causa absentie actionis: et idcirco talis
20 actio abest quia Deus ad illam non movet. si enim
21 affirmatio est causa affirmationis negatio est cau
22 sa negationis. si presentia divine motionis est
23 causa (presentie) actionis; absentia divine motionis
24 erit caisa absentie actionis: ergo absebtia actionis
25 non est (reduunda) in libertatem voluntatis, ut in propri
26 am causam; sed in absentiam motionis divine; sicut