Page:APUG 1053.djvu/50

From GATE
This page has been proofread

amorem hic, et in aeternae felicitatis patria coniungi, ab eoque
nullo unquam tempore separari queam. Quid enim homini
iuxta divinum Christi effatum prodest, si universum Mundum
lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur, aut quam
commutationem homo dabit pro anima sua? Quid mihi mille
Mundorum dominia? Quid superexcelsa in omnes Monarchici
Imperii potestas? Quid Sapientiae humanae Principatus? Quid
gloria, honor, et Imperium in omnia? Quid tandem omnium
thesaurorum totius Mundi opulentia? Sine eo, qui omnia
in omnibus est, emolumento esse poterunt? Nihil sane,
nihil profecto. Quae cum ita sint, hoc unicum a te, o beatissime
Cosmiel, tanquam individuo Divinorum Decretorum
Consiliario, contenderim, ut inquieti animi mei angustias
benignitate tua, ea qua soles, verborum claritudine
dilucides, ne ab ultimo fine, quem totis animi medullis
concupisco, et ambio, deflectam; magni sane ponderis negotium
a te efflagito, quo non expedito, melius mihi foret,
nunquam fuisse, quam tali fine, ad quem conditus summisserimi
privari.
Et primo quidem optarem, quibus modis, et mediis, Deo
Conditori meo per Christum IESUM nostrum Amorem, nostrum
Crucifixum inseparabili vinculo uniri, ei adhaerere,
eumque omnimode aeternum possidere queam; haec enim
maioris momenti sunt, quam omnia illa admiranda
Divini Conditoris Opera, quae mihi ostendisti; hoc enim
obtento, omnem Mundorum opulentiam me obtinuisse censebo.
Cosmiel. Magnam rem petisti, Theodidacte: utique et mihi
et Divino Numini peracceptam; quid enim sublimius, quid
optabilius, quid grandius ab humani ingenii intellectuali
potentia desiderari potest, quam ei uniri, in quo sunt
omnia, extra quem nihil, ex vasta rerum conditarum
multitudine et copia, quod quaeris, quod amas, quod inquietum
Cor tuum desiderare possit, restat amplius, cum ei uniaris,