Page:APUG 0385-B.pdf/74

From GATE
This page has not been proofread


v. 16 ecce dedi fratri tuo mille argenteos, etc.
locus obscurissimus. in graece est ubi
in hebraeo est וְנוֹכָחַתet reprehensa
est nam est benoni in niphal a verbo יָכַח
reprehendere. graecus reddit αλι και
παντα ἀληθευσον omnia vere dic.
latinus autem, Quocumque perrexeris, me
mento te deprehensam. ubi videtur esse errorem
scriptorum positum, deprehensam, pro reprehensam
secundum hebraeum et chaldeum, sensus est Saram fuis
se reprehensam ab Abimelech propter simula
tionem.[1] secundum graecum Chrisostomos
exponit, omnia vere dic id est testare coram
Abrahamo, te nihil inope a me passam.[2]
secundum latinum, si legamus, deprehensam, exponit
Rupertus, memento detectam fuisse tuam
simulationem, ut non audeas iterum ita loqui.[3]
Alia difficultas est, de illis vocibus hoc
erit tibi in velamentum oculorum, etc. nam
pronomen הוּא potest referri ad Abraham
sub nomine fratris;ad Abraham sub nomine
---page break---

  1. Biblia regia, I, 58-59.
  2. Catena in Genesim, 241v.
  3. Mistakenly attributed to Rupertus. The quote is from Rabanus, Catena in Genesim, ibid.