Page:APUG 0385-B.pdf/33

From GATE
This page has not been proofread


esse, puniam eos hic, ne in aeternum
punire debeam.[1] Meo iudicio textus he
braeus est corruptus vitio librariorum et
est יָדוֹן pro יָלוֹן nam graeci ver
terunt, non permanebit ut etiam Hieronymus in
vulgata editione.[2] et sensus est ut expo
nit Chrisostomus non permanebit spiritus meus
id est vis mea, qua homines rego et conservo
longo tempore, sed perdam illos quia toti sunt
facti carnales. [3]
Et erunt dies eorum 120. Vide quaestio
nes nostras de temporibus.
Gigantes, Rabini dicunt vocari gigantes
נְפִילִים quia de coelo ceciderint.[4] aut
quia cadere faciunt homines per timorem[5]
v. 16 צֹהַר graeci qui verterunt colligens videntur
legisse צָר.
Pactum meum בֳרִית a בָרָא id est suc
cidit, quod pacta firmentur occisione animalis
Aeneid 8 stabant et caesa iungebant foedera porca.[6]
et in Scriptura dicitur hic est sanguis pacti
quod misit ad nos Deus.


---page break---

  1. Et dixit dominus deus Non permanebit spiritus meus in hominibus istis in aeternum, quia carnes sunt. in Hebraeo scriptum est, Non iudicabit spiritus meus homines istos in sempiternum, quoniam caro sunt, hoc est, quia fragilis est in homine conditio, non eos ad aeternos servabo cruciatus, sed hic illis restituam quod merentur. Ergo non severitatem, ut in nostris codicibus legitur, sed clementiam dei sonat, dum peccator hic pro suo scelere visitatur, Catena in Genesim, 124r.
  2. Biblia Sacra Hebraice, Chaldaice, Graece, & Latine, vol. I, p. 16-17.
  3. Catena in Genesim, 124v.
  4. Hieronymus [Quaestiones hebraicae], Catena in Genesim, 125r.
  5. Pagnini,Thesaurus linguae sanctae, 1452 s.v. נָפַל.
  6. Virgilius. [With the minor poems and M. Vegius' supplement to the Æneid.],8, 160v.