Page:AKC s.d. 555-102.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Beatissime Pater<br>

Elisabetha prosapiâ Palatina, Ducis Luneburgensis uxor; etsi catholica fide
necdum imbuta, ab ea tamen non aliena, virorum Literatorum praesertim
Soc. nostrae, quibuscum iam dudum in Germania assueverat, commercium ambit,
quod quidem melius non se consequi posse putat; quam si nostrum in Collegio Rom.no
et domo professa musęum et Bibliothecam visendi facultas daretur; respondi eius=
modi facultatem neq me, neq P. Generalem, neq quenquam alium concedere posse,
utpote Soli Summo Pontifici, cui iure religionis omnes subdimur, reservatam; subiun=
xit illa, et quis tandem mi pater modus esse posset, ut votorum meorum compos
siam? equidem suæ sanctitati haud illibenter supplicarem; verum cum acatholica
sim; vertor ne temeritatis meæ pænas luens, non sine rubore repulsam patiar; ad hæc dixi
suam beatitudinem, pro innatæ sibi benignitatis et clementiæ affectu, quo uti omnes
ita potissimum Germaniæ Principes paternè complectitur, dictam facultatem haud invito
animo concessuram; subdit illa, si ita est, pater tuarum partium erit, hanc a sua
sanctitate meo nomine facultatem obtinere; dixi me, quantum tenuis personæ meæ
conditio permitteret, in gratiam suæ celsitudinis rem tentaturum;

Hisce itaq sanctissime Pater, Beatitudini vestræ anxium huius fœminæ desiderium exponen-
dum duxi; ea qua possum animi submissione supplicando, ut cum ipsa aliarum gratiarum
spiritualium incapax sit; hanc ipsi solam pro suo in omnes affectu verè paterno concedere non
dedignetur; uti enim bona voluntas, bonorum operum sanctarumq resolutionum radix est; ita quoq
tum ex huig nobilis fœminæ bonæ voluntatis affectu, tum ex facultate, quam adeò instanter petit
a Beat.die Vrá ipsi concessa, insigne aliquod bonum ad divini nominis et sanctitatis vestræ gloriam
emanaturum confido ita vovet
Sanctitatis Vræ

omnium hulmus et obseqmus servus

Athanasius Kirche

Beatissime Pater

Elisabetha prosapiâ Palatina, Ducis Luneburgensis uxor; etsi catholica fide necdum imbuta, ab ea tamen non aliena, virorum Literatorum praesertim Societatis nostrae, quibuscum iam dudum in Germania assueverat, commercium ambit, quod quidem melius non se consequi posse putat; quam si nostrum in Collegio Romano et domo professa musæum et Bibliothecam visendi facultas daretur; respondi eiusmodi facultatem neque me, neque Patrem Generalem, neque quenquam alium concedere posse, utpote Soli Summo Pontifici, cui iure religionis omnes subdimur, reservatam; subiunxit illa, et quis tandem mi pater modus esse posset, ut votorum meorum compos siam? Equidem suæ sanctitati haud illibenter supplicarem; verum cum acatholica sim; vertor ne temeritatis meæ pænas luens, non sine rubore repulsam patiar; ad hæc dixi suam beatitudinem, pro innatæ sibi benignitatis et clementiæ affectu, quo uti omnes ita potissimum Germaniæ Principes paternè complectitur, dictam facultatem haud invito animo concessuram; subdit illa, si ita est, pater tuarum partium erit, hanc a sua sanctitate meo nomine facultatem obtinere; dixi me, quantum tenuis personæ meæ conditio permitteret, in gratiam suæ celsitudinis rem tentaturum.

Hisce itaque sanctissime Pater, Beatitudini vestræ anxium huius fœminæ desiderium exponendum duxi; ea qua possum animi submissione supplicando, ut cum ipsa aliarum gratiarum spiritualium incapax sit; hanc ipsi solam pro suo in omnes affectu verè paterno concedere non dedignetur; uti enim bona voluntas, bonorum operum sanctarumque resolutionum radix est; ita quoque tum ex huius nobilis fœminæ bonæ voluntatis affectu, tum ex facultate, quam adeò instanter petit a Beatitudine Vestra ipsi concessa, insigne aliquod bonum ad divini nominis et sanctitatis vestræ gloriam emanaturum confido, ita vovet.

Sanctitatis Vestræ

omnium humillimus et obsequiosissimus servus

Athanasius Kircherus