Leopoldus Divina favente clementia, Electus
Romanorum Imperator semper Augustus
Honorabilis Religiose Devote Dilecte. Gratae nobis
fuerunt Litterae V.rae R.ae elapsi Mensis Iulii datae, cum
prudentes illae quidem et graves tum ornato imprimis
ac per polito Stylo Scriptae, gratum Nobis non minus
fuit opus, quod Nobis una transmisistis, Vester nempe
excellens Obeliscus Aegyptiacus. Grata in quam
Nobis ambo existere, non quidem propterea , quod in
utroque nostri memor fueribis, sed quod Vos Nostri ob-
servatissimum Nobisque devotissimum videamus; Nihil
enim Nobis gratius et iucundius esse postest, quam a
Doctissimo Viro observari, praesertim in quo cum optimis
praestantissimisque artibus Summa probitas, Summa huma-
nitas coniuncta est. Quamobrem ut Vobis breviter re-
spondeamus, haud gravatim fatemur, quod Nos per ac-
cennatam devotionem Vestram dictique muneris oblatio-
nem Summopere exhilaraveribis, Vos securum reddentes,