R.de in Chr.o Pater.
P. C.
Viennae accepi datas R. V.ae 27 Julii. Et unde mihi quod R. V. mei adhuc memor de statu
meo sollicita sit? Germaniam recta via pertransivi, Viennae tandem P. Gruber socium meum
reperi, tam longe non excurrissem nisi Augustmus Imperator [1] per P. Miller non me voca-
ri curasset. Exceptus fui ab Optimo Caesare clementissime et fere Austriace, tres
fere horas sua Maiestas consumpsi in monstrando suis manibus thesauro, hodie
vel cras alteram audientiam indulgebit.
Postridie B.ma V.is Natae volente Deo hinc discedemus Bohemiam versus. Aug.mus Imperato
commendatitiis plurimis nos munivit ad Ducem scilicet Curlandiae [2]et Moscoviae [3], neque hoc
tempore extraordinaria pericula ex illis regionibus nunciantur quae nos absterrere possent
a suscepto proposito. Grammaticam Brahmanicam Aug.us Imperator omnino volebat ut
suis sumtibus curarem typis mandari, sed in mea absentia non video quomodo fieri possit.
De infaustis novis quae attulerunt duo PP. Procuratores ex Oriente nihil audivimus de Mogol [4]
dictum nuper fuit. Surratum ab hoste aliquo occupatum, quod si verum esset probabilis
me arguerem Regem illum mortuum filiosque illius pro Regno pugnare.
Nuper hic Viennae locutus sum cum Generali de Husa et Comite Sirinio, ambo sunt
insignes Domini sed ambo summi offensi his diebus domum discesserunt redito ex-
ercitu, periclitari videtur Imperium ob similes competentias. Deus succurrat
Optimo Casari et Ecclesiae suae.
Hisce plura modo non addo scripturus iterum si supervixero ex Curlandia vel Moscovia
Interim R. V.ae SS.is Sacrif.iis me submisse commendo. Viennae 7 Sept. 1664
R. V.ae servus in Chr.o
Henricus Roth. SJ.
Regni Mogorici in India
Missionarius
P. Joannes mittit per Comitem Colonitz
R. tres imagines trium Regum nimirum
Sinarum Nepal et Barantulas quae
sunt in eodem involucro cum imagine
suae Casareae Mis quam mittit R. V.ae. D Miller.
Joannes Grueber
der man
---page break---