Page:AKC 1667 08 20 564-185.pdf/1

From GATE
This page has not been proofread


+
Admodum R. P. Athanasi Kirquer.
P.C.
Non sine magno labore appuli incolumis ad hoc
Collegium Bahyense satis memor rei a V. Ra. mihi
Romæ olim commendatæ. Statim ab appulsu meo
omnem, quam potui, adhibui diligentiam pro anium
pennis hinc inde acquirendis; cum tamen illæ soleant
transportari ex Villa Rivi Pauli, quæ distat per trecentas
lencas, classis profecturæ festinatio non permisit ex-
pectandi tempus: id circo aliunde providi, ut aliquo
modo facerem satis postulationi V. Ræ., cui P. Matthæus
Gherardellius tradet, Deo dante, versi colorem pennarum
paucitatem, ni forte præ temporis iniuria pervenerint
in cineres redactæ. Si ad aliquid possum in his parti-
bus inservire V. Ræ., præsto sum. Sanctam beneditionem
cum mei memmoriã in suis sacrificiis humiliter imploro
Ex Collegio Bahyensi 20 Augusto 1667
V. Ræ. in SJsu Servus.
+
Dominicus Barboza.

+
Admodum Reverende Pater Athanasi Kirquer. Pax Christi

Non sine magno labore appuli incolumis ad hoc Collegium Bahyense satis memor rei a Vestra Reverentia mihi Romæ olim commendatæ. Statim ab appulsu meo omnem, quam potui, adhibui diligentiam pro anium pennis hinc inde acquirendis; cum tamen illæ soleant transportari ex Villa Rivi Pauli, quæ distat per trecentas lencas, classis profecturæ festinatio non permisit expectandi tempus: id circo aliunde providi, ut aliquo modo facerem satis postulationi Vestræ Reverentiæ, cui Pater Matthæus Gherardellius tradet, Deo dante, versi colorem pennarum paucitatem, ni forte præ temporis iniuria pervenerint in cineres redactæ. Si ad aliquid possum in his partibus inservire Vestræ Reverentiæ, præsto sum. Sanctam beneditionem cum mei memmoriã in suis sacrificiis humiliter imploro

Ex Collegio Bahyensi 20 Augusto 1667

Vestræ Reverentiæ Societate Jesu Servus.

+

Dominicus Barboza.

This page contains the following annotations: