ad Itinerarium P[atris] Athanasij; pro quo si quid Româ interim afferatur, lubens suis locis interseram. Vellem ut vir optimus P[ater] Athanasius haberet bonum atque industrium socium. Scio id muneris iam dudum ambire Adamum Kochanski Polonum Mathematicum Moguntinum egregium iuvenem; sed non videtur esse pro ipso, quoniam Theologiam nondum audivit. Si vocaretur, iret sumptibus P[atris] Athanasij Romam, ac deinde Theologiae post aliquod tempus applicaretur. Si tamen sumptus pro aliquo advocando facere deberet, praestaret fortassis, ut pro ipso faceret, haberet enim saltem per annum unum qui ipsi prodesset. S[anctissi]mis R[everenti]ae V[estr]ae sacrificijs me commendo. Herbipoli 28. Aug[usti] 1659.
Ne miretur R[everenti]a V[estr]a me spe meâ, ac fortassis etiam suâ, citius in Cursum absolvisse, nactus enim nonnihil abij in proximè elapsis canicularibus, intra tres aut quatuor septimanas plùs praestiti quàm autem intra tres quatuorve menses.
R[everenti]ae V[estr]ae Servus in Chr[ist]o
Casparus Schott
Thaumaturgus meus Physicus, seu 4 et ultima Pars Magiae iam impressa est. Proximâ vice mittam aliquid à D[omi]n[o] Tilemanno impressum.
Page:AKC 1659 08 28 561-281.pdf/3
From GATE
This page has not been proofread