Page:AKC 1659 08 28 561-281.pdf/1

From GATE
This page has not been proofread


Reverende in Chr[ist]o Pater. P[ax] C[hristi] DEO infinitae sint laudes; absolvi tandem, spe meâ citiùs, Mathematicu[m] Cursum, eodem videlicet die quo ante annum inchoaveram, qui fuit 28. Augusti. Libros continet 25, non magno admodum volumine 240 circiter foliorum (bögen) comprehendendos. Operis titulus, et Libroru[m] Synopsis brevissima (ut R[everenti]ae V[estr]ae ac P[atris] Athanasij desiderio faciam satis[)] , est ut sequitur. Cursus Mathematicus, sive Absoluta omnium Mathematicarum Disciplinarum Encyclopaedia, in libros 25 digesta, eoq[ue] ordine brevitate simul, ac claritate conscripta, ut quivis vel mediocri praeditus ingenio totam Mathesin à primis fundamentis proprio Marte addiscere possit. Opus desideratum diu, promissum à multis olim, à non paucis hactenus tentatum, à nullo tamen numeris omnibus absolutum. Synopis brevissima, ex Synopsi Operis post Praefationem praefigenda Scio varias à varijs afferi Mathematicarum Scientiarum partitiones. Ego, quia Tyronibus scribo, et Mathematicae Candidatis iter arduum, ac spinis obsidum explano; non Naturae, sed doctrinae ordinem ubiq[ue] servo, illaq[ue] primo, illa secundo ac tertia pono loco, quae primò, quae deinde, quae postremo addiscenda esse, propriâ ut aliorum, non sine temporis dispendio, addidici experientiâ. Itaq[ue] I. Liber est Isagoge Mathematica, in quo ubi breviter de Mathematicae etymo, obiecto, natura, ac divisione egi, explico primùm terminos varios, dein varias praxes, ac faciles, ad lineas, superficies et corpora spectantes ac toto sequenti Opere, atq[ue] adeo in Mathesi universa frequentius occurrentes. Isagogen hanc praemitto, quia experimento didici, Tyrones eius lectione delectari, ac vehementer ad Mathematicae studium allici. II. Liber est de Arithmetica Practica, tam generali, quàm speciali. Generalis tradit canones seu regulas de usu numerorum ab omnibus rebus separatorum, tam integrorum, quàm fractorum, ut vocant. Specialis dat canones de eorundem numerorum usu, certis rebus applicato, generalesq[ue] regulas specialibus modis ac praxibus numerandi adaptat. Habet itaq[ue] Arithmeticam, Geometricam, Astronomiam, Politicam seu Civilem (de ponderibus, mensuris, monetis etc:) et Rabdologicam Neperi. Militarem do in Polemicale. Divinam Algebram, quoniam nec paucis tradi potest, nec si multis tradatur, ad Mathematicas scientias capessendas necessaria est, omitto. III. Liber est de Geometria Elementari, continetq[ue] Elementorum Geometriarum Euclidis sex priores libros, brevibus quidem, sed dilucidis tamen ac facilibus (ni Φιλαυτία me fallit) demonstrationibus roboratos. IV. Liber est de Trignometria Elementari, agitq[ue] de Doctrina sinuum, tangentium, et secantium, unà cum Canona triangulorum, eiusq[ue] structura, et usu. De Logarithmis, ut agam, tabulasq[ue] necessarias inseram. Operis exilitas non permittit. V. Liber est de Trignometria Practica, traditq[ue] canones ad triangulorum resolutionem spectantes, tam planorum, quàm sphaericorum. VI. Liber est de Geometria Practica agitq[ue] de Euthymetria per Quadratum, Quadrantem, et Pantometrum Kircherianum; item de Epipedometria, Stereometria, Geodesia, κοιλομετρια seu vaporum dimensione etc. VII. Liber est de Astronomia Elementari, agitq[ue] de Sphaera Mundi, illisq[ue] omnibus quae Sphaerae Scriptores tractare solent de circulis etc: VIII. Liber est de Astronomia Theorica, agitq[ue] de Planetarum theoris seu Hypothesibus etc. IX.Liber est de Astronomia Practica, variaq[ue] resolvit Problemata Astronomia, faciliora tamen, magisq[ue] necessaria, atq[ue] utilia, primo quidem organicè per usum Sphaerae armillaris, et Globi astronomici; deinde geometrica per usum Trignometriae. X. Liber est: de Astrologia, agitq[ue] de Astrologorum fundamentis in firmandis indicijs ac praedictionibus, et totam Astrologiam aut vanam ac fallacem esse ostendit, aut incertam etc.