Page:AKC 1659 06 22 561-289.pdf/1

From GATE
This page has not been proofread


R[everend]e in Chr[ist]o Pater P[ax] C[hristi] Quò diutius exspecto ut officio meo satisfaciam, eò minus satisfaciendi opportunitas sese offert. Scripsi R[everenti]ae V[estr]ae elapsâ quadragesimâ Fürstlichen Abbatem per litteras à me petivisse, ut libros Româ acceptos à R[everenti]a V[estr]a sibi transmitterem. Respondi, venturum me post Pascha, et libros eòrum allaturum. Sed bonus Princeps, non exspectato Paschate, misit nuntium qui libros acciperet, petijtq[ue] significare sibi eorum pretium et expensas pro illis factas. Misi libros cum obsequiosis litteris, dissimulato expungi se pretio. Rescripsit, et omnino scire voluit pretium et expensas. Respondi R[everenti]am V[estr]am magis omni pretio aestimare quod Celsitudo sua dignata fuisset acceptare libros, caeterum pretium eorum non excedere 3. Imperiales. Quid posthac fecerit Princeps aut deinceps facturus sit, nescio; nullum enim amplius responsum accepi. Habeo iam dudum 30 circiter Imperiales quos ego libris aliquot venditis collegi, illosque obtuli P[atri] Antonio, Regenti Seminarij Fuld[ensis] cùm apud nos esset; sed noluit acceptare, quòd nimis exigua esset summa. Reliquos libros quoniam post incredibilem diligentiam adhibitam vendere non potui; Francofurdum misi ante praeteritas Paschales nundinas ad Dominam Viduam Schönwetter, quae libros meos impressit et imprimit, promiseratq[ue] se omnem diligentiam adhibituram ut distraherentur: sed ne unum hactenus quidem vendidit, dicens multos Bibliopolarum desiderare quidem illos; sed alios libros non pecunias pro illis offerre. Ago nunc cum alio Bibliopola ut curam illos distrahendi in se recipiat. Turpem errorem seu defectum in Oedipo inveni. Vendidi exemplar unum viro optimo, quod à me ipso et à Bibliopego antea inspectum. Compacto deinde libro deprehensum fuit , in tomo 3 deesse folia [ ?? edita/in fine/infera ??] nimirum ab Rrr inclusum usque ad finem tertii Alphabeti hoc est .....ad .... exstinguenda et loco dictorum foliorum esse compacta totidem folia ex secunda parte tomi 2, quae tamen non in dicto Romano exemplari nec in [??... io??] desunt. Verisimile...... ; Romanum Registratorem ( quod............... .tarde) errorem hunc commisisse. Debui igitur supplere defectus atq[ue] nunc illorum exemplaria restituta habeo; .non nisi quinq[ue] supersunt integra vendenda. R[everendus] P[ater] Prior Carthusiae nostrae fatetur se cum Patribus suis ... nisi...R[everenti]a V[estr]a audiverat enim me illos habere; et putans ..... R[everenti]ae V[estr]ae donatum iri ??venditum??....... R[everenti]a V[estr]a nequit ...... et emit omnia R[everenti]ae V[estr]ae opera quae habeo ....... partim futuro ...solvet, sive dolo et enim.......... issimus...... sub praelo suadet Princeps ... praebet. Dedicavi librum ...tandem.... Princepi nostro dedi ....... Princeps Bambergensis alterum.... quam idem ... Cursus meus Mathematicus Diutissime procedit. Tredecim hactenus libros absolvi ; ... ??perago??. R[everenti]a V[estr]a dignetur mihi transmittere Pareneticam Epistolam. Hisce s[anctis]smis R[everenti]ae V[estr]ae sacrificijs me commendo. servus in Chr[ist]o alveat . Rogo in litterulis hisce inclusas ... inveni cui inscriptae sunt (soluta tamen ...) P[ater] Koler noscit ubi degat.... Maneo R[everenti]ae V[estr]ae qui fui semper Servus in Ch[rist]o, Melchior Cornaeus,