Page:AKC 1656 12 18 568-071.pdf/1

From GATE
This page has not been proofread


Reverende in Chr.o Pater.
Pax Christi
Post varios tandem casus, Deus huc me tulit. Jam paulatim appropinquat tempus navigationis nostrae. Quinque naves maiores vel, ut alii volunt, octo, solvent mense Martio in Indiam.
Sexta Novembris obiit Joannes Quartus Lusitaniae rex: quatuordecim diebus interpositis successit in regnum et sortem paternam eius filius secundogenitus Alphonsus, sextus istius nominis, anno aetatis suae 14 circiter. Pater jam tot annis felix et pacificum regnum tenuit, ardente bello per totam paene Europam. Holandos Brasilia et Angola expulit, atque eorum vires multum fregit, frangitque quotidie in India Orientali.
Certe hoc anno, paulo ante regis obitum, appulit navis maior, ex India redux, opibus Orientis onusta, quae retulit multas clades Holandomm, et rem politicam bono illic esse loco. Allatae sunt praeterea litterae annuae Chinenses et Tunquinenses anni 1652, quo quidem anno in China facile 8834 sacrum baptisma susceperunt, et totidem vel plures in regno Tunquinensi. Res publica Christiana plurimum se illac extendit et Ecclesiae primitivae faciem refert, uti melius R. V. intelleget ex litteris annuis, quae modo hac eadem opportunitate Romam mittuntur.
P. Martinus 17 circiter socios secum ducet, qui quidem in diversis collegiis modo degunt. Ego solus Conimbricam missus sum, ut mathematicam nostris legerem; ceterum ego quidem illam disco quam doceo.
Percommode mihi accidit ut libros R.ae V.ae hic invenerim apud doctorem medecinae, huius Academiae praecipuum, qui omnes propemodum libros R.ae V.ae penes se habet, et alios avide exspectat, quos R. V. toties promittit, quique R.am V.am plurimum salutat. Sic me Ss.mis R.ae V.ae Sacrificiis commendo 18 Decemb. 1656.
Conimbricae
Servus in Christo
Ferdinandus Verbiest
Si quid R. V. ex libris suis curiosi ad me mittat, eleemosynae loco accipiam, et maiori Dei Gloriae in Sinis serviet.