Page:AKC 1655 07 31 567-137.pdf/3

From GATE
This page has not been proofread


ab hispanis intra castrum obsessis visa sit, aliis occisi seu
truncati ab illis christianorij dei animam esse, aliis illius
fratrem exclamantibus qui opem laturus adveniebat; unde
territi cum intra biduum possent castrum occupare, necdum
ausi fuerant assilire. ego virginem sub hac columbæ specie
hostes terruisse existimo, nisi quis Româ pamphiliam columbasq
non modo Italiam orbis corculum, sed etiam hosce extremos
orbis angulos præpeti volatu defensare dixerit. RV.a enixe
Deum roget ut semper hoc securus tutamine quam nactus
spartam dignè excolam. quod SS. suis sacrificiis assequar
quibus me etiam atq etiam commendo. Potosii in
Peruvio Julii 31. anni 1655.

RV. servus in Christo

Joannes Ramon de Coninck

ab Hispanis intra castrum obsessis visa sit, aliis occisi seu truncati ab illis christianorij dei animam esse, aliis illius fratrem exclamantibus qui opem laturus adveniebat; unde territi cum intra biduum possent castrum occupare, necdum ausi fuerant assilire. Ego Virginem sub hac columbæ specie hostes terruisse existimo, nisi quis Roma pamphiliam columbasque non modo Italiam orbis corculum, sed etiam hosce extremos orbis angulos præpeti volatu defensare dixerit. Reverentia Vestra enixe Deum roget ut semper hoc securus tutamine quam nactus spartam dignè excolam. Quod Sanctissimis suis sacrificiis assequar quibus me etiam atque etiam commendo. Potosii in Peruvio Julii 31, anni 1655.

Reverentiæ Vestræ servus in Christo

Joannes Ramon de Coninck