Oratio contra Mahomettem, et eius sectatores

From GATE
Information black.svg
This page contains the transcription of the manuscript APUG, Ms. 1060-04, pp. 1-44; to see the original manuscript click here. Transcription by Federico Stella.


1

Oratio contra Mahomettem, et eius sectatores. Scripta à Patre Balthassare Loyola Mandes Societatis Jesu 1665.
Nec in caelo, nec in terra aliquid nobilius excellentius sublimius et maiori laude dignum, quam perfecta veritas quae non est nec thesaurorum nec divitiarum copia neque aliud quod ab hominibus terrae amatoribus, in maxima aestimatione habetur. Ipsa non tantum dicenda est vitae magistra affectuum ductrix, Lux mundi, sol caeli, et filia divinitatis, verum etiam ipse idem deus, sic Christo domino affirmante: ego sum via, veritas et vita[1]

2

e contra verò, quid, bone Deus! dicere possum de falsitate, veritatis inimica, damno universo mundi, miseria filiorum Adae, partu peccati, et ruvina Daemonum? Sufficiat quidem mihi dicere ipsam caput esse malorum omnium, et à Daemone natam, qui est verus mendacij, atque falsitatis Pater. Quamobrem vehementer exopto, et quidem cum ratione, nunc meum animi sensum ostendere, circa veritatis laudem, atque falsitatis dedecus; Scilicet de veritate Christi sermo erit et de Mahomettis falsitate. quod ut clarius, ac facilius mihi dicenti, probabo

Quemcunque sectatorem Mahomettane
legis, quae est tota falsitas, vivere inter
tenebras erroris, Nec salutem consequi
posse, nisi per legem Domini nostri Jesu
Christi
.
Sit igitur meae orationis tripartitum argumentum

3

1. Falsitas Mahomettanae legis;
2. intenebris vita sequacium illius;
3. et Lex Christi sola unicam medium ad salutem

Incipiamus igitur à primo capite, in quo infallibiliter, de favente, explicanda est Mahomettanae legis falsitas; quod mihi facilius ad hoc praeparato continget ex illis verbis principis philosophorum Aristotelis: bonus bonum ex integra causa, malum ex singulis deffectibus[2]: nempè ut aliquid exornari hoc altissimo nomine bonitatis possit, debet in omnibus partibus praeseferre bonitatem ita ut nulla sit mala pars: nam cum habere aliquam partem malo plenam, quamvis cœteras partes bono perornatas habeat, sine dubio appellari bonum non potest: Quemadmodum si fructus

4

aliquis veluti malum punicum, aspectu pulcherrimum oculis obijciatur, cum sit coronatus fructuum rex, et tamen solum ex aliqua parte fructus ille maculatus sit, non integra bonitatem servat: Ita pariter si verum est, veritatem partecipare de genere boni, clarissimè constat, quod ipsa veritas ex omnibus partibus lumen suum omni tempore undequaque profundere debet, ita ut si ex una tantum parte tenebras aliquas errandu dispergat, non amplius decoranda sit nomine veritatis, sed potius omnibus apparebit sicuti tenebrosa falsitas, quæ semper de genere mali derivat. Nunc verò si aliquid vocari malu ac falsu potest, cum aliquam partem admixta habet malitia atque falsitate; quid de illo dicendum, quod ex nullo capite bonitatem nullam, aut veritatis lucem videntibus ostendit? Nonne igitur mea supra dicta sententiam iurè

5

merito exposui, dum dixi falsa legem Mahomettana esse? enimuerò non solum falsam esse, sed etiam totam ab omnibus vocari, et meram falsitatem posse; clarissimè in hac mea oratione comprobabitur. Ecce igitur, ut ad particularia descendamus; dixit daemonis socius Mahomettes, ut Mundo fraude propinaret, propter sua merita Deum universae terrae legem Mahomettanam dedisse, quia erat suavior alia tradita moisi, et à Christo Domino delata, cum homines non possent iugum istius primae sufferre. Ò praeclarum mendacium! Dicit ulterius hic pessimus vir, neminem ad æternam salutem pervenire posse, etiam si quam perfectissimè antiquam legem tum Moisis, tum Christi observaret. Cogitemus autem aliquantulum quaenam asperitas fuerit antique legis, et quaenam suavitas in mahomettana inveniatur. Ergo nè fuerunt

6

aspera, et intolerabilia illa Dei mandata, quae à summa Sapientia, et ineffabili bonitate Mundo tradita sunt? Quomodo Deus summae Sapientiae permittere poterat, quod homines ferrent pondus suae legis, quae esset ultra vires humanes? Si hoc verum fuisset, quod supra Mahomettes suos sectatores docuit, quomodo tot Sancti Patriarchae, Prophetae, atque viri heroici sufferre divinam legem potuissent? Quamquam verò concederetur, quod obiectum est, Dei Filius amantissimus creaturarum, suavitas caelorum, gaudium Angelorum, Salvator Mundi, et unicum bonum generis humani è sinae Aeterni Patris descendit de caelis, ut certiorem faceret, et cum sua vita, et asperrima morte amoris nostri causa redderit mitiorem divinam legem? ergo ne suavior

7

ista lex? quomodo potest unquam esse suavis, dum ipsa undique parit tot amaritudines, atque gravissimas aerumnas non solum corpori, verum etiam animae? Quaenam maior miseria videtur, et gravior, quam debere aut Mahomettanam legem coactè recipere aut mortem subire crudeliter inflictam? Quaenam suavitas in lege, quae exigit à sequacibus, ut abluant quinquies in die, non tantum caput, manus, pedes, sed etiam aliquas partes corporis inter frigidas aquas, ac plurias etiamsi hyeme, et media nocte frigidissima? Nunc nonnè sufficeret hoc Mahomettis solemnè mendacius ad falsificandam ipsius legem, si ex uno capite malum, videlicet falsum

8

probari potest? Attamen ut clarius ostendatur praedicta falsitas, non desunt profecto quamplurima similia mendacia, et quidem maiora, quae cum omnibus sit notum esse innumerabilia, ideo aliqua solum obiter tangam, ut lectores huius orationis de illis manifestè certiores faciam. Ecce igitur dicit falsissimus ille pessimusque Propheta, quod cum ad huc esset in terris, ad eum descendit de caelis civis Angelicus equitans supra mulum, et cum eo erat asinus luce confectus, ut posset instar fulguris corruscantis Mahomettem supra ipsum in caelos trahere; antequam verò hoc fieret, ille Angelus habens praemanibus

9

poculum aureum Dei gratia plenum, statim cor Mahomettis accepit, et, purgavit, demum iterum atque iterum in eum induxit gratiam, quam ferebat in vase; hoc facto ambo caeperunt ad primum caelum ascendere, ubi statim ostia caeli aperta sunt: tunc habitatores caelestes Angelum interrogaverunt, quis esset respondit, se esse Gabrieli deinde quis esset illes socius, qui secum erat? Respondit esse Mahomettem; et statim omnes caelestes in eo primo caelo exclamaverunt, salve Mahomettes; o felicem adventum! deindè ingressi ambo invenerunt Patrem Adam, qui occurrit eis. Post mutuas salutationes, et notitiam Adami traditam

10

Mahometti, dixit ille, salve o filj Sancte, et Propheta magne. Hoc facto evolaverunt ad secundum caelum, ubi facta interrogatione reddita responsione, et habita salutatione sicut in primo caelo factum est ipsis obviam venit Jesus Christus, et Joannes Baptista et illico gaudentes dixerunt, salve noster frater, et Propheta Sancte. In tertio caelo inventus est Joseph castus; in quarto Elias. In quinto Aaron. In sexto Moises; in septimo Abraham: et in singulis caelis evenit totum id, quod contigerat in primo; ò quàm gravia sunt haec mendacia! Tot sunt, quot verba: supersunt verò solemniora. Secutus igitur hic pessimus vir iter suum cum eodem spiritu caelesti intravit in quandam terram fluentem lacte, et melle, ubi exundabant quattuor flumina, manantia melle, lacte, vino, et aqua purissima. Tunc Mahomettes pro

11

se, atque suis sequacibus elegit illud lactis flumen: cui socius statim dixit, optimam parte elegisti, quia hòc flumen sic candidum est simbolum tuum, sectatorumque fidei tuorum: tunc deliberavit fundamenta suae legis plantare, nempè ut sicut à Deo praeceptum fuerat, quinquagies in die sequaces procumbentes Deum adorarent. Sed cum redijsset ad Moisem ab eo interrogatus circa numerum praedictum orationis, eo suadente, ad Deum confugit, ut illud onus sequacibus precum minuerat: id factum, et decem ablatis ad Moisem iterum regressus ab illo intellexit humanam fragilitatem laturam aegrè illud pondus, addita oratione, quia Moisem ipsum ita experientia docuerat.

12

Regressus quater ad Deum ita semper ut dictum est consulente Moise, qualibet vice minutis decem decretus demum est numerus quinque in die orationum. Relinquo alia quam plurima mendacia similia his, quae iam praedicta sunt, quia si mihi placeret, ac tempus permitteret sequi mendaciorum Mahomettis narrationem, finem nunquam invenirem. Attamen praetermitto quod alij cogitent quanta, et quam manifesta sint omnibus, non tantum ista, sed etiam reliqua, quae superessent commemoranda; sic volui solum supra dictam narrationem falsitatis instituere, quamvis aliquantulo longiorem, ut inde perspicuè omnibus fondamenta Mahomettanae legis falsissima apparerent; ex quibus argumentari possunt omnes

13

quàm fragilis esse Mahomettis debeat tota aedificatio, dum ipsius fundamenta sunt adeò infirma. Quod si verum est illud quod initio meae narrationis dixi, non nè affirmari potest Mahomettis sectam fictam esse? Quandoquidem ut cognoscatur aliquid fraudibus plenu, sufficit unam tantum partem fraudibus repletam esse. Quid igitur si omnes partes errorem ostendant? Ò quia bene possem ego undique, et ex omni capite Mahomettis falsitatem maledictam patefacere ad talem sectam ostendendam, non solum falsam, sed totam falsam, immo meram falsitatem. Fortasse verò dicet aliquis, quomodo affirmasti Mahomettis legem esse totam falsam, si multa in ea,

14

ut constat ex Alcorano, verissima perscripsit? hoc infallibiliter negari nó potest, sed videndum est, utrum quidquid veritatis in illo libro invenitur, sic Mahomettis propria doctrina, an verò sit aliena: Quando ipsius propria erat ea doctrina veritatis, quam solus Deus docuerat populum Israel electum, antequam ille pessimus, ac perfidus vir nasceretur, cui bonum fuisset si nunquam natus esset? Quidquid igitur veritatis ille protulit, furatus est à fidelium sacris libri, atque debet autori ipsius veritatis solùm adscribi nó homini tantum mendaci, cum à seipso nihil nisi mera mendacia mundo narraverit. Simili modo fieri aliquando solet quam aliquis rusticus

15

vestit seipsum purpureo paludamento, ex suum caput corona regia praecingit ostentans coram omnibus Regis personam, ita uta apud illos non cognoscentes tamquam verus Rex habeatur, apud alios verò cognoscentes non solum illudatur, et irrideatur propter suam fictionem, qua simulabat se regem, sed etiam propter ipsius rusticitatem, immò multo magis propter suum latrocinium, quo sibi ornamenta regia impudenter usurpaverat. Similis certissimè huic dici potest Mahomettes, cui cóntigit se ispsum perornare pretiosissimis Sacrae Scripturae Thesauris, et

16

caput suum coronare inaniter diademate Regum universi orbis, qui sunt Dei Prophetae. Sed quid? Apud suos sectatores, qui eius conditionem optimè nó cognoscunt, verissimè primus caelorum Princeps creditur; apud verò Christi fideles satis bene cognoscitur falsus Rex, et rusticus nó suis propijs ornamentis ditatus, sed alienis, ita ut dignus sit omnium irrisione. Ò te infelicem, ò te pérditum, ò te miserum Mahomettem! quid tibi prodest coram hominibus propter tuam falsitatem te lucratum fuisse quidquid tuo dominio in hac vita occupasti, dum tandem sic animae

17

tuae detrimentum passus fuisti? Quid tibi prodest furatum esse quidquid à Sacris paginis clam abstulisti, dum hoc tempore, et per futura saecula debes inter tot aerumnas iacere? Quid tibi prodest apparuisse Mundo sub veste, et tegumento ovis, du eras lupus rapacissimus, ut sub tali forma posses tot animas tecum ad foveam infernalem pertrahere? Si esset verum te ad caelos ascendisse iuxta tuum dictum, quomodo igitur intra abyssum inferni profundissimum cecidisti? ex hoc unus quisques falsitatem tuam intelligere potest, dum per tuam maximam superbiam te extulisti super omnes, etiam Luciferum, cum sine verecundia et

18

timore sequacibus tuis sic manifestasti, quod Deus quotidiè et semper tibi reverentiam inferebat; et ipsi sequaces, dum à te talem fictam doctrinam didicerunt, quotidiè pro suis coronis recitant haec eadem verba, quibus explicant sensum tuae superbie: videlicet: Deus omnium reveretur Mahomettem, et suos sequaces sicuti fecit erga Abraham et eius posteros - ò pulcherrimum orationis modum qui statim non solum mutat hominem in Daemonem sed in pessimum spirituum omnium; Daemon solum tentabat se aequalem Deo facere, et hic pessimus, ac perfidus vir voluit Deum continuò sibi honorem conferre. Verum tamen est ò Mahomettes, qui iam in domò perditionis inter tot calamitates assiduè versaris

19

quod sufficit quidquid de te usque ad huc dictum est, quia longum tempus tecum sic frustra consumpsi, et optimè scio totum tempus vitae meae nó futurum sufficiens ad explicandam minimam fraudis tuae partem. Ideoque omnia derelinquo, ut dem operam tuorum eruditioni sequacium, qui propter te in tenebris viventes debent propter amorem dei revocari ad lucem:
2. punctum[3].
In tenebris enim est vita
Mahomettis sequacium.
Prosequamur igitur proprium sensum propositionis nostrae secundo loco expositae, dum relinquimus modo Mahomettem, ut veritate dei sequaces illius clarissimè

20

lluminari possint.
Si verum est, ut est certissimum, quod à Christo domino summa, et infallibili veritate dictum est, videlicet: Qui ambulat in tenebris nescit quo vadat[4]; Quid ergo de evidentissimis tenebris Mahomettanae falsitatis sit dicendum, perquam sunt decepti tot populi ferè innumerabiles, currentes per via tenebrarum? Quare verò per viam tenebrarum sine ulla utilitate istae gentes continui ambulant, nisi quia pro duce caecum mente habuerunt? Quam benè ad rem nostram universo orbi Salvator mundi magister omnium Jesus Christus manifestavit, quod: si caecus caecum ducit, ambo in foveam cadunt[5]. Simili modo caeci mendicantes facere solent, qui continuè

21

solis lumine carentes incipiunt iter peragere sub ducatu primi caeci dicentis illam Isaiae sententiam: e dúcam caecos per viam[6] et invicem successivè funem manu tenentes, quem unus quisque retro porrigit venienti omnes in aliqua foveam praecipites cadunt, quia erravérunt caeci in plateis[7] dum dux supremus caecorum primo loco praecipitium invenit, ita ut unus post alium illùc cadat, absque eo quod advertat, quid mali praecedenti evénerit. Quis est iste maximus dux caecorum? nisi Mahomettes cui conveniunt illa Actuum Verba; Eris caecus non videns solem[8]: et qui carens lumine solis iustitiae Salvatoris mundi multos sequaces ad se traxit, et fune suae

22

doctrinae obstrinxit, ut omnes ipsum sequentes successiuè in inferni lacum sine ulla proprij damni, aut alieni notitia caderent, quò ipse Mahomettes primus ceciderat.
Ò bone Deus, quid de illorum ignorantia dicere possim! Propter quam nó licet discurrere illis, nec veritatem investigare, sed solum impudenter occidere quemcumque ostendere incipientem suis verbis aliquam propositionem, ut luce veritatis illorum caecitas illuminetur: eo ferè modo, quo in Romana Urbe in pervigilio divi Petri Apostolorum Principis homines stulti, et insani associati ire solent, ita ut bini simul colligati post tergum primi antecedentis, retro trahant agmen longum stultorum ex utraque parte

23

procedentium; quo tempore custodes circumquaque cursitant, et invigilant tenentes praemanibus aliquam virgam, ut insani pro timore quieti procedant.
Si aliquis me curiosè interroget, quinam sint tot homines insani simul colligati procedentes; respondebo esse Mahomettanos, qui omnes trahuntur à Mahomette et Sergio socio eius[9] per viam perditionis, in qua positi custodes, nempè legis pestiferae doctores cum auctoritatis virga semper vigilant, ut contra illorum insaniam sequaces os non Aperiant. Quod autem peius est, si aliquis ob pietatem erga illos deliberaret aliquam

24

medicinam, ut eorum insania curetur, tradere, statim se ostendunt incurabiles, dum credunt optima sanitate perfrui, et dominatores esse tum in caelo, tum in terra. Quot numerari possunt insani, qui huius modi pro eorum stultitijs cognoscuntur; aliqui enim dicunt se reges, alij Imperatores, alij sapientissimos in omnibus, alij demum Pontifices in sublimi dignitate constitutos esse. Similiter verò in illis, de quibus sermo est, videtur quotidiè accidere, qui nunquam accipere in medicina volunt Christi Sanguinem, quo universus orbis Sanatus est, imò contra illos insurgunt, cupidos hoc Divinum remedium afferendi, nec etiam voluntatem ostendunt audiendi quid contra ipsos dicatur, dum credunt veram salutatem nó alia via

25

quam propria lege obtineri, atque in caelo, atque in terra dominari, profitens solum dicendo: Quod, Unus tantum sit Deus et Mahomettes eius Propheta iuxta huius pessimi viri doctrinam, dominos esse caelorum atque terrarum. Quod si aliquis scire velit quanam in Re particulari magis eorum stultitia, elucescat, breviter meum est de hoc omnibus notitiam dare; nam plerique se quotidie praedicant tamquam reges iurando in capite suo fidei regiam coronam tenere; alij autem se ostentant Imperatores dicendo: sumus dominatores multorum regum, qui sub nostro dominatu omni tempore nostris nutibus obediunt; quamobrem ad nos homines accurunt, ut aliquid

26

auxilium erga eos à nostris regibus impetretur. Alij verò se venditant instar sapientissimorum totius orbis, dummodo sedentes in sublimè cathedra inter augusta templa, sciant aliquantulum coram hominibus aliquem librum perlegere, et quidem ob auditorum maximam ignorantiam eo plausu, ut beatus ille ab omnibus existimetur, qui huiusmodi è sede descendentium manum fuerit osculatus, cum nemo nisi manibus antea benè ablutis ipsorum vestem tangere possit. Alij tandem, qui sunt oriundi à regio sanguine et iam in solio regio constituti liberè dicunt, iuxta Alcorani doctrinam, se Dei Vicarios in terra esse. Verum qui

27

optime cognoscit Mahomettanos, non solum eos caecis ac insanis comparat, sed etiam animalibus, quibus nó est intellectus: et inter omnia illis praesertim, quae operantur iuxta ea, quae vident sine capacitate ac intelligentia factorum: huius modi sunt simiolae ita ut ab antiquis tales dictae sint à simulando, et imitando; quod in primis Pater generationis humanae Adam approbavit illas dicendo haebraice Coph: ut magis constabit ex infra narrandis. Africam versus quidam homo iter faciebat, qui arcam ligneam pileis rubris, et rotundis de more Africanorum plenam ferebat; malo eius auspicio fortè ex improviso

28

cum pluisset, ita ut praedicta arca satis madefacta esset, constitit in proxima sylva si quid damni foret, visurus. Aperta igitur arca, et pileis insolatis ponens unum in capite se recepit subarborem umbrosam; interea propter defatigationem cum esset correptus à sommo, venerunt quam plurimae simiolae, quarum singulae acceperunt pileum rubrum soli expositum, et cooperientes caput illo in cacumina arborum ascenderunt. Post haec expergefactus viator locum pileorum, nó pileos invenit. Quaenam esset tunc temporis afflictio eius viri pauperis, relinquo unicuique considerandum. Perterritus ille miser oculos undequaque per proxima

29

nemora convertere incepit; demum non invento fure in terris, sic dolore plenus, et desperatione ductus in caelum oculis sublatis exclamavit. Me miserum! nó solum lucrum, sed rem perdidi: quid faciam? Me infelicem; dum cogitabam aliquid pro meis filijs lucrari, omnia perdidimus. Inter has exclamationes vidit unum ex illis animalibus inter arbores saltare pileum ferens, ut supra diximus: tunc rapinam agnovit ipse homo non ab hominibus, sed à simiolis fuisse factam, circumquaque videns omnes pileos supra caput similium animalium. Cum autem hoc vidisset, incepit mente versare aliquem

30

modum quo posset recuperare quidquid amissum fuerat, et hunc invenit; scilicet deliberavit sibi detrahere pileum, quem in capite habebat, coram simiolis, et illum ponere ubi alij positi fuerant; sic capite detecto se recepit in pristinum locum; sed ut clarissimè omnibus appareat, quod antea dictum est circa imitationem istorum animalium, videntes simiolae virum deponentem ex suo capite tegumentum, statim ab arboribus descenderunt, et deposuerunt successivè apud pileum hominis omnes suos pileos. Quid autem narrationis hac similitudine explicare velim? Quae ita opportunè est congrua Mahomettanis, dum praedictus viator non alius dici potest nisi Mahomettes, qui in campo huius mundi aliquando

31

visus est cum mercibus dictae legis, ut posset lucrari capiti suo coronam regiae dignitatis; nó defuit verò illi grave infortunium, dum in cursu fortunatiori vitae suae persecutionem passus est, donec in loco subterraneo se abscondit, ut ibi videret quid mali sua doctrina accepisset. Egressus tandem ad lucem incepit coram tot sequacibus suam falsitatem dispergere, donec ad coronam doctrinae pervenit. Sed ipso pessimo, ac ficto doctore sub umbris infernalibus consopito, venerunt bestiales Mahomettani, ut arriperent illam doctrinam iam ab eo promulgata, quia possent se perornare, et usque ad caelu ascendere iuxta illius promissionem. Demum expergefactus vi tormentorum

32

infernalium, nihil ex sua in terris proposita doctrina apud se invenit. Qua propter statim incepit vehementer dolere infortunium suum, dicens: me miserum! quid in manibus meis invenio? cogitabam aliquid lucri fecisse, sed omnia perdidimus; me infelicem! Quid faciam? quid de me sequaces filij dicunt? Nunc verò mea interest dicere, ac semper replicare, omnia perdidimus. Si aliquis mea tormenta levare posset, salte mihi aliquantulum refrigerij afferret, sed quia actum est de me, hoc ipsum maiori dolore me cruciat; ita ut nihil ulterius mihi remaneat quam iterum ingeminare, omnia perdidimus. Interea illi sic dolenti apparvit in Infernis primum animal legis

33

mahometanae, quod videndo Mahomettem sine doctrinae diademate sub pedibus prostrato, posuit etiam suum apud illud primi domini fictae doctrinae; quod pariter. Unumquodque ex illis mahomettanis animalibus in profundum eundem locum descendens similiter sine aliquo discursu imitatur ita ut appareat: Mors peccatorum pessima[10]: Ò bone deus quid de his ego dicam? Qui videntur homines, sed verissimè sunt animalia? Supra hos illae minae infallibiliter à Deo Prophetam factae ceciderunt: fiat via illorum tenebrae, et lùbricum: quis igitur negare potest, Mahomettanos esse caecos, insanos, atque bestias, ut supra dictum est? certissimè omnes illorum

34

caecitatem palam cognoscunt, dum in tenebris, et in umbra mortis sedent, cum ipsi semper sole Iustitiae Christo, qui suis evangelicis radijs illuminat mundum, miserabiliter careant. Utinam hić coram me aliquis Mahomettanus ex sapientibus adesset, ut à me pulcritudinem divinae claritatis intelligeret, qua Christiana religio clarificatur, dum usque adhuc verae lucis notitiam non habuit. Ah si iste aliquando consideraret, quid boni sit vivere inter caelestes splendores, qui pròdeunt consideraret à Patre luminum, sine dubio exclamaret simul cum caeco nato: domine ut videam![11] Scio autem quenam sit nubes solem Mahomettanis abscondens, scilicet lex perfidi eius authoris, quae apparentia sua in mundo claritatem solis divini occulis

35

eorum obscuravit. Quis dabit mihi pennas sicut aquilae[12], ut per universas Infidelium Turcarum partes volare possim ad eos provocandum in divinae altitudinem veritatis, donec queant sustinere oculos suos coram Iustitiae sole Christo Domino; tamquam probaturi an sint legittimi filij lucis, vel potius tenebrarum? Modo igitur mea interest ò gentes incredulae vobis Mahomettani, os meum apperire ut vos ad divinam lucem deducam, dum ob pietatem erga vestram infelicitatem quotidiè crucior. Quoties in die super animas vestras vehementer ploro! Quoties in die vestra caecitatem cogito et iterum recogito! Quoties in die ingeminatas in caelum exclamationes dirigo! Quoties in die vestram

36

illuminationem exopto! Quoties in die ad caelum praeces meae vertuntur, ut vestrae tenebrae lumen fiant? Sed ò increduli, et duri corde numquam placet vobis cum caeco nato exclamare: domine ut videam[13]; aut cum Regio Propheta Davide: illumina Domine tenebras meas[14]. Nam ab omnibus doctoribus, sapientibus atque Sanctis non cognoscitur, quaenam sit vera Mundi lux, Christus Jesus Dei Filius, qui à Patre luminum venit ad nos, ut universi intelligant.
Solam Christi legem esse unicum medium ad Salutem. 3. puntum.
Iam verò cum ad finem properemus breviter quod extremo loco propositum est, comprobabimus: nam valde diffusus sermo à

37

nobis habitus est, circa scopum praecipuum nostrae orationis. Non opus est ulla probatione Christianae Fidei; quemadmodum enim filius lucis aurorae apparens per se suam pulcritudinem universo orbi manifestat sic etiam ipsa fides absque ullius testimonio clarissimè patet: sufficit solis Iustitiae Christi Domini in hoc mundo apparentia ad sufficientissimum testimonium. Nihilominus tamen placet mihi saltem aliquid in hac mea oratione ostendere illis, qui in tenebris Mahomettanis nati sunt, ut aliquam notitiam unici medij ad salutem afferre possim.

38

Scio autem propter Mahomettanorum ignorantia aliquem ex illis sine ratione dicturum, Mahomettis doctrinam unicam esse via ad salutem; quod tamen ab omnibus Christi fidelibus tam sanctissimis quam doctissimis negatur; quamobrem mihi faciendum est iuxta humanum discursum, videlicet more illorum inter quos est contentio, quando sub Iudice lis est[15]. Sed quonam alio modo Iudex cognoscere poterit, vir multa prudentia perornatus, ex qua parte cavillantium stet victoria, nisi testium iudicio in securiorem sententiae pronunciationem? ecce cavillantur

39

ex una Mahomettani parte affirmantes viam salutis valdè sibi notam ex alia vero Christi fideles hoc sine dubio negantes, cum solum Christi fidelium viam ad caelos directam esse certissimè constet. Quis igitur inter tot contentiones, et momenti negotium summi erit verus Iudex, qui sapientissimus esse debet, et ab omni passione semper liber? Ille infallibiliter qui ab utraque parte verus, Iustus, et perfectus Iudex credatur, tam à Christianis quam à Mahomettanis, qui non solum credunt quid quid supra dictum est, sed etiam publicè fatentur Christum futurum esse minorum atque

40

mortuorum Iudicem. Veniant igitur coram hoc vero Iudice testes examinatori causam, ut veritas manifestetur ante universos. Quis verò numerare potent quot undique ex parte Christianorum accurant affirmando, atque attestando, quod à nobis tertio loco fuit propositum?
Si me converto ad exercitum candidatum illorum, qui suum sanginem in verae fidei testimonium profuderunt, innumerabilis est multitudo.
Si me converto ad nobilissimos doctorum choros, qui per tot annos veritatem speculando plurimos perscripsere libros, innumerabilis est multitudo.
Si me converto ad maximum numerum

41

evangelij concionatorum, qui supra tot pérgama ascenderunt, ut inter angustias, sudores, atque labores christianae fidei veritatem universos populos docerent, innumerabilis est multitudo.
Quia verò supra dixi reliquum meae orationis breviter absolvi debere, omitto tot virgines deo consecratas, quae gratia super naturali, et vita supra omnes humanas testimonium praebent Christianae Veritatis; omitto tot adolescentes dedicatos divino cultui, qui quotidiè certissimam reddunt hanc veritatem; omitto tot homines conspicuos, qui reliquerunt quid quid

42

habebant, atque in hoc fallaci mundo sperabant, ut assiduè contemplentur huius fidei claritatem: relinquo pariter infinita miracula, quae Dei veritatem tum in martiribus, tum in doctoribus, tum in Evangelicis concionatóribus, tum etiam in teneris virginibus, in florentibus adolescentibus, et in tot alijs utriusque sexus peculiari modo omni tempore manifestant. Solum igitur me converto ad sufficientissimum testimonium ipsius Iudicis, qui sua infallibili sapientiam iustam sententiam prótulit pro suis sequacibus dicens; ego sum via, veritas, et vita[16],

43

dum ex contraria Mahomettanorum parte nullum testem coram se apparere videt, nec martirem, nec doctorem, nec concionatorem, nec virgines, nec adolescentes, nec homines conspicuos, nec multominus evidentia miracula, propter quae mundo verificari debet summa veritas.
Cum ergo ex hac parte nullum veritatis testimonium inveniatur, superest, ut ex alia parte veritatem esse fateri opporteat. Quamobrem unicuique dicere fas erit, quod solis Christi fidelibus praeparata est via salutis,

44

veritas divinae lucis, et vita aeternae gloriae, dum è contra Mahomettanis iter perditionis, falsitas tenebrarum infernalium, et mors damnationis aeternae est praeparata. Vos ergo felices ò universi Christi fideles: ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebrae comprehéndant: dum lucem habetis, credite in lucem, ut Filij sitis[17].
Finis

Notes

  1. "Ego sum via, veritas, et vita" (John 14:6).
  2. "Bonus bonum ex integra causa, malum ex singulis deffectibus". This sentence (or other similar sentences) appears in the works of Thomas Aquinas http://www.corpusthomisticum.org/tlb.html#bonus
  3. The manuscript brings 'puntum'.
  4. "qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat" (John 12:35)
  5. "caecus autem si caeco ducatum praestat ambo in foveam cadunt" (Matthew 5:14). See Concurdantiae...
  6. "et ducam caecos in viam" (Isaiah 42:16)
  7. "erravérunt caeci in plateis" (Lamentations 4:14). The reference indicated in the manuscript is Lamentations 4:13.
  8. "Et eris caecus, non videns solem usque ad tempus" (Acts 13:11)
  9. "Sergio socio eius" is the Christian Nestorian monk Baḥīrā. On this monk circulated some legends, both Christian and Islamic. See this link for further information
  10. "Mors peccatorum pessima" (Psalm 33:22)
  11. "Domine ut videam!" (Luke 18:41)
  12. "Quis dabit mihi pennas sicut columbae" (Psalm 54:7). The reference isn't quoted in the manuscript
  13. "Domine ut videam!" (Luke 18:41)
  14. "Domine inluminabis tenebras meas" (2Samuel 22:29). The reference isn't quoted in the manuscript
  15. "Grammatici certant, et adhuc sub iudice lis est" (Orazio, Ars poetica, 78)
  16. "Ego sum via, veritas, et vita" (John 14:6)
  17. "Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis lucis sitis" (John 12:35-36). The reference in the manuscript is John 12 and the quote is incomplete.