Bibliography:JD Bibliography 0003

From GATE

Bencio, Francesco. Ex litteris Annuis Societat. Iesu 1591. Scriptis a P. Francisco Bencio. (1591).

Name(s) Bencio, Francesco
Title Ex litteris Annuis Societat. Iesu 1591. Scriptis a P. Francisco Bencio
Year 1591
Language(s) lat
Contained in S. Symphorosa Tragoedia P. Bernardini Stephonii e Societate Iesu (Roma, 1655)
Bibliographic level Printed (pre-1830)
Catalogue description
Subject
Keyword(s)
Cited in
Digitization


Transcription (p. 3)
"In Collegio Romano Discipulorum doctrianae, et exercitationis multiplici positionum tuendarum celebritate, sive anniversaria distributione praemiorum, egregium specimen datur: honestatur utraque a meliore parte non solum urbis, sed humani etiam generis, id est a Cardianlibus illustrissimis: quorum erga nos animus non verbis tantum, & benevolentia, sed rebus quoque, ac beneficientia saepissime declaratur. Gravis certe ac splendida Sanctae Symphorosae & filiorum tragoedia, qua illustrata sunt praemia anni posterioris, seu dignitatem argumenti confideres, sive granditatem carminis a poeta singulari artificio exculti, sic placuit illis, & viris eruditis, quibus magistra urbium Roma abundat, ut eo magis sit probata omnibus, quo plus piarum lacrimarum profusum: cum feminae sanctissimae, & adoloscentium, puerorumque, in flore aetatis, atque ipso in vitae limine, in oppetenda morte, incredibilis fortitudo afficeret commiseratione animos, non sine iucunda voluptate."