Page:FC 1042.djvu/23

From GATE
Revision as of 09:30, 10 April 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread


ei debite seruire. Benedictus sis, mi Domine, in aeternum de tanto tunc mihi tunc praestito beneficio, dum me uoluisti extrahere a carne, et mea tunc corrupta natura, spirituique contraria, et trahere in cognitionem et sentimentum tuae diuinae Maiestatis.

Anno .1525. aetatis autem meae .19. exiens

Venit Parisios Galiae.

a patria, ueni Parisios recordare omnia mea spiritualium calcarium,

Calcaria soaria scrupuli quibus uexabatur ut quaereret Creatorem.

quibus iam dominus tuam conscientiam in sui amorem instimulabat scrupulis scilicet quibusdam et conscientiae remorsibus, quibus incipiebat te demum uexare, ut sic quaereres creatorem

tuum si sapuisses sine quibus nec te forte potuisset Ignatius penetrare, nec tu auxilium quesiuisses, ut postea euenit.
Anno .1529. aetatis autem meae 23[1], decima die Januarij creatus sum Bacalaureus et post Pascha licentiatus sub magistro Joanne Doctore, nunc in medicina det mihi bonitas

_______________
  1. Monumenta Fabri: 24