Page:FC 1042.djvu/23

From GATE
This page has been validated



f. 4r


ei debite seruire. Benedictus sis, mi Domine, in aeternum de tanto tunc mihi tunc[1] praestito beneficio, dum me uoluisti extrahere a carne, et mea tunc[2] corrupta natura, spirituique contraria, et trahere[3] in cognitionem et sentimentum tuae diuinae[4] Maiestatis[5].

Venit Parisios Galiae. Anno .1525. aetatis autem meae .19.[6] exiens a patria, ueni Parisios recordare omnia[7] mea spiritualium calcarium, quibus Calcaria spatio scrupuli quibus uexabatur ut quaereret Creatorem. iam dominus tuam conscientiam in sui amorem[8] instimulabat[9] scrupulis scilicet[10] quibusdam et conscientiae remorsibus, quibus incipiebat te demum[11] uexare, ut sic quaereres creatorem tuum si sapuisses[12] sine quibus nec te forte potuisset Ignatius penetrare, nec tu[13] auxilium quesiuisses[14], ut postea euenit.

Anno .1529. aetatis autem meae 23[15], decima[16] die Januarij creatus sum Bacalaureus et post Pascha licentiatus sub magistro Joanne Doctore, nunc[17] in medicina det mihi bonitas


_______________

  1. tunc mihi tunc] mihi tunc MF
  2. tunc] tam MF
  3. trahere] ad ascendendum MF
  4. diuinae] om. MF
  5. Maiestatis] add. Santorumque [meorum] peccatorum, tam infima MF
  6. 19] xix MF
  7. omnia] o anima MF
  8. amorem] timore MF
  9. instimulabat] stimulant MF
  10. scilicet] videlicet MF
  11. demum] daemon MF
  12. sapuisses] add. et MF
  13. tu] add. ab eo MF
  14. quesiuisses] quaesisses MF
  15. 23] 24 MF [p. 493]
  16. decima] 10 MF
  17. nunc] nomine Penna MF