Page:FC 1042.djvu/22

From GATE
This page has been validated



f. 3v


non te bene cognoui, o Spiritus Sancte, cum[1] ex eo tempore non sciui segregari ab hominibus[2] et[3] quaerere[4] te, et ingrederer tuam scholam quandoquidem inuitabas me, et praeueniebas in talibus benedictionibus, tu nihilominus me prehendisti, et[5] indelebili timoris tui charitate[6] signasti, quem si permisisses tolli, sicut caetera bona gratuita, quid[7] factus essem sicut Sodoma et Studij hi anni novem. Gomorra?[I] Nouem annos feci[8] in ea schola, et aetate crescens et scientia licet non usque in finem illius temporis in sapientia bonitatis, et castitatis oculorum meorum est itaque satis[9] in hoc recognoscam in gratiarum actione multum[10] in dolorem et contritionem[11] cordis propter peccata quae quotidie (ad eorum aliqua nascendo, et in eis crescendo) committebam contra dominum meum multa[12] plura commississem, nisi diuina bonitas permisisset in anima mea (cum timore eius) Exitus a patria ubi non poterat Deo integre seruire. inordinatum quoddam desiderium sciendi, et discendi litteras; hoc igitur impulsu me eduxit dominus de patria, ubi non poteram integre, et in posterum


_______________

  1. quid ... Gomorra] cf. Is 1,9

_______________

  1. cum] cur MF
  2. hominibus] omnibus MF
  3. et] ut MF
  4. quaerere] quererme MF
  5. et] tu me MF
  6. charitate] charactere MF
  7. quid] quid MF
  8. feci] fui MF
  9. satis] add. quod MF
  10. multum] add. et MF
  11. dolorem et contritionem] dolore et contritione MF
  12. multa] multoque MF