Page:APUG 0385-B.pdf/9

From GATE
Revision as of 17:46, 19 April 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


qua latini et graeci carent
אֱלֹהֹם

nomen est commune Deo, et angelis,
ac principibus, seu iudicibus omnibus.
Radix est אָלָה quod significat
iurare execratorio iuramento, quia
ergo qui iurant execratorie Deum
invocant ut iudicem, inde hoc nomen
significat iudicem, et Deum ipsum,
quia est futurus iudex. Est autem hoc
nomen numeri multitudinis et proprie
Deos significat. nam singulare est אֱלֹוהּ אלה . Sunt hic
duo notanda contra rabinos, p0 eos
nimis superstitiose respicere ad ethi
mologias quia enim אֱלֹהִ֑ים dicitur
ab invocatione iudicis, ubicuique invenitur
hoc nomen, quaerunt rationem cur conantur ostendere ea
quae ibi convenire Deo, ut iudici
et quia non semper inveniunt viam id
ostendendi, incidunt in mille errores
ut hoc loco accidit R. Salomoni
suendum igitur est, quod etsi hoc
nomen desinatur ab invocatione iudicis,