Page:APUG 0385-B.pdf/9

From GATE
This page has not been proofread


quo latini, et graeci carent.

אֱלֹהִים

nomen est commune Deo, et angelis,
ac principibus, seu iudicibus omnibus.[1]
Radix est אָלָה quod significat
iurare execratorio iuramento, quia
ergo qui iurant execratorie Deum
invocant ut iudicem, inde hoc nomen
significat iudicem, et Deum ipsum,
qui est futurus iudex.[2] Est autem hoc
nomen numeri multitudinis et proprie
Deos significat. nam singulare est אֱלֹוהּ אלה. sunt hic
duo notanda contra rabinos, p° eos
nimis superstitiose respicere ad ethi
mologias quia enim אֱלֹהִ֑ים dicitur
ab invocatione iudicis, ubicumque inveniunt
hoc nomen, quaerunt rationem cur conantur ostendere ea
quae ibi dicuntur convenire Deo, ut iudici
et quia non semper inveniunt viam id
ostendendi, incidunt in mille errores,
ut hoc loco accidit R. Salomoni.[3]
sciendum igitur est, quod etsi hoc
nomen derivatur ab invocatione iudicis,

  1. Pagnini, Thesauri Hebraicae linguae,, s.v. אָלָה.
  2. Hieronymi ab Oleastro, Cōmentaria in Mósi Pentateuchum, 2r.
  3. Salomon of Troyes, known by the acronym Rashi standing for Rabbi Shlomo Yitzhaki, was a medieval French rabbi, whose commentaries on the Bible and the Talmud enjoyed great authority.