Page:APUG 0385-B.pdf/10

From GATE
This page has not been proofread


tamen non significat solum Deum, ut iudi
cem, sed Deum absolute, ut apud
nos nomen lapidis[1] et patet ex
hoc loco.[2] cum enim Deus creavit
caelum, non egit ut iudex puniens,
sed ut pater largiens sua bona.
2° nota, non posse reddi commodam
rationem, cur scriptura Deum, qui
unus est, vocet Deos, et tamen con
iungat hoc nomen plurale cum verbo
signi singularis numeri, nisi ad
insinuandum mysterium trinitatis. dicunt
aliqui eorum R. Aben Ezra in hunc
locum dicit esse morem arabum, et
similium gentium, ut reges allo
quantur in numero multitudinis
ob reverentiam. et ideo a scriptura Deum
vocari Deos ob reverentiam.[3] et addit
alii rabbini R. David in huius rei confir
mationem, non inveniri hoc nomen
in singulari in scriptura, nisi qn semel Habac .1.[4]
ubi per contemptum nominatur Deus, et est
sermo non de Deo vero, sed de Deo
gentis chaldaeiorum. At decipiuntur. nam
etsi ob reverentiam dicimus uni homini,


---page break---

  1. See Thomas Aquinas, Summa theologiae I, q.13, a.8.
  2. By referring to Gen 2,4 “on the day that the Lord (יְהוָֹה) God (אֱלֹהֹם) made earth and heaven" Rashi interprets Lord (יְהוָֹה) as God of mercy and God (אֱלֹהֹם) as God of justice, see Arbaʿ ṿe-ʿeśrim, בa.
  3. Arbaʿ ṿe-ʿeśrim, בa.
  4. Hab 1.11. See Hieronymi ab Oleastro, Cōmentaria in Mósi Pentateuchum,2r.