Page:APUG 0385-B.pdf/13

From GATE
Revision as of 16:11, 23 February 2023 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


In cap. 6

הֵחֵל/ a radice חָלַל occisus est occídit, in piel
חִלֵּל occidit, in hyphil הֵחֵל
incepit. forte significat incepit, quia
qui facit occidere incipit occisionem.
רֹב / à רָבַב multiplicavit. non à רָבָה[1]
בָנוֹת / à בָנָה aedificavit, fit בֵּן filius, et
בָּת filia, quasi בְּנַת in plurali בָּנוֹת
et in regimine בְּנוֹת[2]
Circa illud videntes filii Dei filias hominum, nota
quosdam putasse filios Dei esse angelos; alios esse filios
Seth; alios etiam filios iudicum, seu principum; alios,
homines magnos, seu proceros.[3] et hoc videtur verius,
nam scriptura vult ostendere ortum gigantum, et
dicit, quod viri quidam magni videntes mulieres
quasdam bonas, id est idoneas ad procreandum etiam magnos,
eligerunt ex omnibus quasdam maxime proceras,
et inde orti sunt gigantes. quod autem filii


---page break---

  1. in depth explained in Exercitatio grammatica in Psalmum XXXIII, versus XIX: (רַבּוֹת) Multae, a verbo רָבַב, multiplicavit, fit nomen רָב multus; רַבִּם, multi; & in feminino רַבָּה, multa; in plurali רַבּוֹת, multae. ubi punctum dagesh est propter defectum alterius ב radicalis.
  2. (בָנִים) filii, a verbo בּנָה, aedificavit, fit nomen בֵּן, filius, quia flius est quasi opificium quoddam patris, in plurali בּנִים, filii, et in feminino בּת, pro בּנַת, filia, in plurali בָּנוֹת, filiae, Exercitatio grammatica in Psalmum XXXIII, versus XI. For further explanation Bellarmine referred to his Institutiones linguae hebraicae, 54.
  3. Bellarmine may well have collected the various interpretations of 'filii dei' from Catena in Genesim ex authoribus ecclesiasticis plus minus sexaginta, iisque partim Graecis, partim Latinis, connexa, authore Aloisio Lippomano Metonensi episcopo, coadiutoreque Veronensi (Paris, 1546), 122v-124r. For his references to a whole spectrum of ecclesiastical exegetes Bellarmine continuously used Luigi Lippomano's Catena in Genesim, to which he explicitly refers on 49r.