Page:APUG 0385-B.pdf/12

From GATE
This page has not been proofread


vel camets sequente litera gutturali,
aut resch.[1] Porro שָׁמִָים
aliqui deducunt a שֵׁם, id est nomen, quasi
caelum dicatur res nominalissima. alii
a שָׁמַם id est admirari, quia caelum
sit res admirabilis.[2] sed rectius
R. David in libro radicum deducit
a שָׁם id est ibi et מַים aquae,
nam ut infra dicitur Deus vocavit
caelum id quod est positum inter
duas aquas. Est autem hoc
nomen dualis numeri, neque habet
singularem, aut alium pluralem.[3]Et idcirco
multi recentiores malunt vertere in
principio creavit Deus caelos.[4]
sed male. nam duale quod apparet
in hoc nomine non significat esse duos
caelos, sed est propter significat caelum est propter compositionem>
etiam id quo vocum ex quibus fit nomen caeli
sicut nomen illius diaconi, ad quem scri
bit Augustinus librum de haeresibus, est Deo
gratias, quod habet formam nominis
pluralis, et tamen est nomen unius tantum hominis.[5]


---page break---

  1. Bellarminus, Institutiones linguae Hebraicae, 121-3.
  2. Hieronymi ab Oleastro, Cōmentaria in Mósi Pentateuchum , 2v.
  3. שָׁמִָים & in constructione שְׁמֵי coelum, coeli: masculini generis, & est pluralis numeri tantum. & secundum Joseph Kimhi sic nominatur, quasi שָׁם מַיִם id est, ibi aquae. Est enim firmamentum in medio aquarum, dividens aquas ab aquis: Dictionarium hebraicum, s.v. שֵׁם.
  4. see Hieronymi ab Oleastro, Cōmentaria in Mósi Pentateuchum , 2v.
  5. Text continues on 5v.