Page:EBC 1619 ca 2178.pdf/5

From GATE
This page has been proofread


honoribus colendum reliquit.
Gallorum decus, Aquitanorum praesidium, Lemovicensium propugnaculum; ad cujus sepulchrum venerandasque reliquias, ipso sancto sub nomine Apostoli ac Discipuli Domini invocato, miracula a prima illa aetate perpetuo edita sunt, et eduntur etiamnunc perpetuo. Cum itaque monumenta nostra non nactus, pleniorem ex eorum fontibus rei notitiam non hauseris; sed de his quae tibi patebant testimoniis licet non sat fidelibus, non diffisus tamen, rem juxta ipsa asserueris: neminem esse dixerimus, qui de animo tuo aequissimo injuste, nisi ipse injustus, judicare queat. Si enim certiora habuisses, certiora e isisses; quare licet a piis et doctis scriptoribus, equorum numero, te maxime esse censemus; nonnunquam absit verum; non ideo tamen abest veritas; ad veritatem enim,ubi patuerit, amplectandam paratus, et dilatatus est eorum animus. Quapropter absit nos eo temeritatis ferri; ut licet contra illa scripta tua pugnemus, quidquam cogitemus detrahere te dignitate illius vestri libri, quem testamur ac protestamur, clarissimum, eruditissimum, utilissimum. Quin etiam si jam pugnemus: fortius te ipsum imposterum contra eumdem certaturum speramus. Solos accusamus Criticos, qui novandi animo incursant, omniaque tentant, cimantur, scrutantur, non solum in libris tuis, sed in quorumeumque aliis, ut quid novitatis inducere possint; sed uti speramus ipsi per te ipsum in quo nituntur ruent, defficientque scrutantes scrutinio cum juribus nostris cognitis accessorie ad coraltum, et exaltabitur Deus in exaltatione sancti sui.
Unde fit ut te apprime obsecratum velimus, quod si vel in his litteris vel in aliis scriptis, quae postmodum hanc in rem Deo favente mittemus quod a nobis de Criticis aut Novatoribus dictum audieris, ad te nullatenus referas. Licet enim basim in te suam collocare putent: te tamen his nominibus intelligere, procul a nostris mentibus est; idque nefas esse duceremus, cum intentum tuum veritas sit: eorum novatio; ut nihil minus de tua probitate, et sinceritate sentiamus, quam sentit vel universus orbis. Ut quand nto magia arguendum hujusmodi Criticorum, et novatorum sensum, omnes una nobiscum existimant, tanto nos una cum omnibus altiori te dignum laude et honore censeamus. Numquid enim putant Critici te tibi adductum ultra aras? Et cum aliquid tuleris, resilire te a teipso nunquam vel posse nec debere? et quid eo usque de te non penetrant, ut nosse non possint te scire (summa vero scientiarum haec est) ubi par est a teipso desciscere, ut teipsum superes!
Nos certe non latet multos esse,eosque nimios, qui cum aliquid dixerint, fecerint, scripserint; ita sibi haerent tenaciter ut etiamsi
---page break---