Page:EBC 1619 ca 2178.pdf/4

From GATE
This page has been proofread


id negari existimamus) quasi praelucere videtur. Et cum primus in Galliis, Apostoli nomen sortitus sit, caeteris ejusdem tituli majorem firmitatem contulisse censetur.
Jam vero numquid sufficit veteres praedictorum saeculorum Criticos, in Sancii Martialis Apostolatum, toties et toties machinis eversos esse suis;at denuo oboriantur novi, et hi vestra sublimi dignitate fulti? His itaque sic existentibus, jam silentium abrumpere, nostri nos cogit muneris ratio. Sed ad quem ibimus? ad quem nos conferemus? An verba nostra dabimus ad judicem? At judex a parte adversa stat. Quid ergo? confugiemus ad illum qui adversatur ut causa fulciatur? qui impugnai ut propugnai? Imo vero etiam atque etiam confugiemus. Nam licet tu illustrissime Cardinalis, ipse sis qui nobis reluctantia, in illo libro tuo scripsisse videris: tamen ad te appellamus. Ad nullum alium quam ad te. Te judicem optamus, te quaerimus, te prosequimur. Absit enim ut in mentem nostram veniat supplioem ullum libellum in tanti viri, tam pii, tam sequi recusationem offerre; quin imo ita de tua seguitate confidimus, ut rebus a te perspectis, non ambigamus te, pro partibus nostris (partibus Sancti) judicem fore tui ipsius adversum te.
Cum vero tris proposuerimus, per quae tuo uno nomine suffulti intumescunt Critici: primo quod adverseris, et adversariorum author sii: deinde quod vim etiam adversandi augeat,tum dignitas et celebritas tua; tum Cardinalatus altitudo: postremo quod hoc omnia compleat judicandi potestas. Nullum horum nos terrei. Nam quoad prirmum certo nobis persuasum habemus (aliter enim de tam pio viro sentire nefas esset) te non novandi animo scripsisse; sed ex iis quae tum tibi solum innotescebant,aut prae manibus aderant testimoniis hanc opinionem edidisse. Qua in re qui te sectari se credunt Critici, toto coelo a te discrepant: litteram enim tuam sequuntur, non spiritum. Spiritus tui scopus veritas est, non solum ubi nota est; sed agnoscenda ubi ignota est. Itaque nulla dubitatione inter posita credimus, quod in eam in quam prorupisti sententiam, nunquam te duci passus esses; si testimonium hujusce rei exscerpisses non ab alienigenis authoribus atque extraneis Turonensium officinis, sed ab ipsis Apostoli illius in Christo alumnis, Discipulis, successoribus Episcopis, atque a promptuariis, archiviis, et monumentis locorum, in quibus sanctus ille a primo Christi saeculo, vita vere apostolica fulsit, miracula multitudine innumera, et magnitudine eximis edidit: populorum numerum absque numero ad Christum convertit vitam longaevam sanctissime in terris exactam, cum vita caelesti modo piane admirabili commutavit. Denique sanctissimum sui corporis depositu nobis in pignus et memoriam asservandum, piisque ac debitis
---page break---