Page:EBC 1613 12 24 1354.pdf/3

From GATE
This page has been proofread

dogmata Pontificia reducere, Concilium Tridentinum promulgare. Arminius qui dum vixit habitus est doctissimus inter omnes Calvinistas, accusatus saepe de religione catholica, adeo ut opus habuerit defendere theses de antichristo, quo testaretur se non esse oatholicum, nam haereticorum in illa controversia errorem tutabatur, is tamen Arminius in declarationibus fidei suae testatur de justificatione et aliis (quae tom.IV tractantur) Bellarminum et Pontificios rectius docere quam suos. Adolphus Venator protestatur, doctrinam Concilii Tridentini de justificatione veram esse. Conradus Vorstius post annos triginta, post scriptum Antibellarminum, ad nos in parte ac cessit. Si ergo doctrina Ecclesiae non infamatur, sed illustratur conversione, vel totali, vel partiali haereticorum, cur alia conditione sint libri Dominationis Vestrae? et quidem in doctrina quae est publica Ecclesiae, non privata unius Cardinalis? Haec etsi tanti non sunt, ut propterea populi integrae religionis, apud quos haereses et haereticorum nomina ignota sunt, scandalizari debeant, talia tamen sunt, quae me confundendis haereticis intentum, et patriae consuetudini indulgentem, merito excusare debeant, quod non eam, quam oportebat, exterorum rationem habuerim.
De Pareo aliisque Dominationis Vestrae adversariis novis etiam scripsi, de quibus, si meas literas priores inferisse intellexero, postea pluribus perscribam.
Unum addo, quod alter censorum me nimis acerbum judicat, id me libenter deletis illis, quae balia sunt correcturum. Causa tamen acrimoniae fuit, quod ipse omnium hominum sit maledicentissimus; convitia in Dominationem Vestram, in pontificem fere semper omisi in oitationibus, quod indecens esse putarem, nebulonis convitia in Eccle siae praelatos describere. Itaque cum acerrime ago, non ut cum hae reticis loquor, sed cum maledico, cui perpetuo Bellarminus est mendax, calumniator diabolicus, scorti Romani adulator etc. Haec de prioribus.
---page break---