Page:EBC 1613 12 24 1354.pdf/4

From GATE
This page has been proofread

Instructio de libello Novi hominis valde grata fuit, et opportuna. Communicavi aliis catholicis; valde commoti sunt animi illo libello. Obsunt et plurimum catholici qui res Romanas norunt; illi suis narrationibus cum de abusibus agitur, vehementer omnia exasperant, nec dubito quin saepe supra verum et supra modum augeant, de qua re etiam valde in suis literis dolet Marcus Velserus. Timeo ne de Italia, et urbe plura, et particularia magis perferantur. Vae illia, qui vel scribendo, vel faciendo aliqua, ut talia vere scribi possint, Ecclesiam turbant. Sed haec ego tantum Tacere possum.
Mihi aliquando visum erat operae precium fore, ut supplicatio ad Regem Angliae, vel ordines Hollandiae scriberetur, sub nomine alicujus praedicantis, qua peteretur inter Calvinistas Concilium, et causae urgentes ejus rei producerentur, quae facile viginti haberi possunt; quae supra modum eos confunderent, et Roma domum retraherent. Non tamen occasione hujus supplicationis, sed quia Ministri Belgici jam decennio synodum provincialem quaerunt, et orant, sed ordines Hollandici metu schismatis negant. Posset etiam hoc tractari per modum disputationis inter Calvinistam politicum, et Calvinistam zeloten, quorum hic optaret ille nollet Concilium, et rationes adferri, quae valde eos laederent, et catholicos confirmarent. In illa nihil de Pontifice agendum, sed tantum rationes quas dixi proponendae. Deus optimus Maximus Illustrissimam et Reverendissimam Dominationem Vestram diu Ecclesiae suae servet incolumem; quod meis precibus et sacrificiis quotidie pesco. Moguntiae 24 Decembris anno 1613
Reverendissimae et Illustrissimae Dominationis Vestrae
Servus in Christo
Adamus Contzen.
---page break---
Reverendissimo atq. Illustrissimo Domino D. Roberto Bellarmino S.r.E. Cardinali amplissimo D.no meo observandissimo. Romam
C.B. p.is Contzen, cur verba haereticorum subinde citavit
franco per Mantoa