Page:EBC 1613 12 24 1354.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

emolumento utantur, libellos, cathechismos catholicos ex haereticorum scripsit conficiant, ut illorum inconstantiam, et quo modo sibi, et suis repugnare soleant, ostendant.
2. Efficax ad conversionem quoque hoc genus argumentorum experimur. V.G. dicimus ex haeresi Calvini sequi, Deum auctorem esse peccati. Clamant illi jesuiticas, sophisticas, diabolicas, tartareas esse calumnias etc. Hoc suis persuadent, credunt hoc politici, monent nos catholici multi qui cum illis agunt, in hisce plus esse acerbitatis quam veritatis, et nostram moderationem in disputando se aiunt desiderare. Certe hic causam suam deserere non debet veritatis assertor; nec tamen efficacius apud illos prosequi potest, quam estendendo, non Jesuitas modo, sed Anabaptistas, Socinianos, Lutheranos, doctiores Calvinistarum Calvinum eodem crimine arcessere; sic catholici supra quam dici potest confirmantur, haeretici confunduntur, omnes Bellarminum et Jesuitas calumniae crimine absolvunt.
2. Ut illa consensio Illustrissimae Dominationis Vestrae cum haereticis, Italis et Hispanis suspecta esse potest, ita ob causam dictam nobis utilissima est, et illis ut mihi videtur immerito suspecta. Nam illa,in quibus estendo haereticos a Pareo dissentire, a Dominatione Vestra stare, non sunt opiniones privatae Bellarmini, sed dogmata Ecclesiae, quae Pareus in nobis damnare non debet, cum in fratribus suis toleret, et desinunt haeretici existimare esse absurda cum a suis audiant defendi; alias continuo ut antichirstiana et diabolica contestantur, solum eo nomine, quia nostra sunt.
4. Judicium non est meum, sed omnium quos hac de re consului, nihil esse quo Dei gratia per tomos Dominationis Vestrae operane clarius elucescat, quam consensum illum, vel potius accessum haereticorum ad nos. Non modo cum integre convertuntur, sed cum e multis unius haereseos pravitatem deponunt, et cum hoc faciunt docti, et scripto, valde suis obsunt, et prosunt nobis. Quaeritur dolentissime Pareus, ex tom.IV Dominationis Vestrae, suos doctores arma in Calvinum sumere,
---page break---