Page:FC 1042.djvu/231

From GATE
Revision as of 19:54, 30 August 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 108r



profundum omnis creaturae etc. et hoc in sua substantia in uoluntate autem sua praeceptiua, tam humilis est, et tam limitatus est[1] et terminatus, ut nil[2] praecipiat ex necessitate quod sit supra uires ullius quantumlibet infirmi hominis adiuti gratia ipsius quae in promptu est et magis in promptu ipsi homini quam homo ipse sibi sit in promptu nihil uult preceptiue, et obligatorie quod non sit intra uires,

  • hastaqui
easdem et infra ipsa[s); quod non sit infra ter- • minos potentiae, (juam habet homo uersus inferiora, uersus anteriora, et uersus posteriora. Est igitur in hoc uno multum laudandus Deus, qui cum in se nulla ex parte sit non infinitus et immensus, contentus tamen sit 


_______________

  1. est] om. MF
  2. nil] nihil MF