Page:EBC 1615 01 26 1533.pdf/1

From GATE
Revision as of 10:45, 23 January 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Not proofread Category:EBC_Letters Category:EBC_Pages <!-- PLEASE START TRANSCRIPTION UNDER THIS LINE. DO NOT EDIT PREVIOUS LINES! --> Bruxelles^26 j...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Bruxelles^26 ja.nv�er_^^^5._Thomas_Sailly S^J.^� Bellarmin. . ^033 / Ill/me et R/me D^ne �B. in Christo obser/me In rebus arduis,post recursum ad Dominum Nostrum factum serio, putavi mihi licere etiam eos amicos interim interpellare, quos scio gloriam ejusdem Dei opt.max. cordi habere. Inter quos,cum sit cerjTtus 111. ac R/ D. primariam esse, et meam quasi parentem in Chri sto, aperiam pauois quid in animo habeam. Anno hoc,Deo juvante statutum est progredi in structura templi cujus fundamenta praeterito prospere finita sunt, adjuvante populo apud quem ostiati mendicavimus cum sociis, comitantibus aliquot pro- r /^ceribus. Nunc latea usque ad tectum optaremus producere. Quare opus erit alia forma mendicationis honestiore, in qua multum nos juvare poteri! insignis vir D.Theodorus Scotus semper in nos benevolus, et optime de Societate nostra meritus, in piotate et litteris praeclarus, ac instar Aaronis in hac Republica. Is magna prole gravatur /^quam studet inducere,ut suo tempore vestigia sua sequatur. Filium habet quam obtulit Ecclesiae Dei servitio praeclara indole et aliis donis ornatum,aspirantem ad ecclesiasticum statum. Hic si promoveri posse! ad aliquem canonicatum vacantem in Belgio, quocunque in loco, qui ad suae Sanctitatis collationem spectat, incitabitur parens ut .^^rebus nostris impensius faveat, cum se viderit ab IlR/ma ac R/ma D. V. tanto affectum honore. Non hoc peto tanquam operae pretium quam ab ilio bono nostro Mecenate expectamus, sed ut tam laudabilis filius alicui Collegiatae Ecclesiae sit ornamentum. Unicum 111.ac R/mae D.V. verbum isthic apud eos factum qui attendunt ad jura Pont.Ma^/i <^rconservanda,pruducet spero felicem et optatum effectum; nosque omnes obligabit ut preces et sacrificia sanata pr� vestra incolumitate Deo opt.max/o perpetuo offeramus. Bruxellae die 26 Januarii anni 1615. Ill/mae ac R/mae D.V. Servus in Christo Thomas Saillius Spero alias meas obiter nuper scriptas,et felicem hunc annum 111/ae ac R/mae V. imprecantes, reddi^as esse. Arch.Vatic. Mss.Gesuit. 18 fol.92. Orig. autogr.