Page:EBC 1615 01 26 1533.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Ill.me et R.me D.ne D. in Christo obser.me
In rebus arduis, post recursum ad Dominum Nostrum factum serio, putavi mihi licere etiam eos amicos interim interpellare, quos scio gloriam ejusdem Dei opt.max. cordi habere. Inter quos, cum sit certus Ill. ac R.D. primariam esse, et meam quasi parentem in Christo, aperiam pauois quid in animo habeam.
Anno hoc, Deo juvante statutum est progredi in structura templi cujus fundamenta praeterito prospere finita sunt, adjuvante populo apud quem ostiati mendicavimus cum sociis, comitantibus aliquot proceribus. Nunc latera usque ad tectum optaremus producere. Quare opus erit alia forma mendicationis honestiore, in qua multum nos juvare poterit insignis vir D. Theodorus Scotus semper in nos benevolus, et optime de Societate nostra meritus, in piotate et litteris praeclarus, ac instar Aaronis in hac Republica. Is magna prole gravatur quam studet inducere, ut suo tempore vestigia sua sequatur. Filium habet quam obtulit Ecclesiae Dei servitio praeclara indole et aliis donis ornatum, aspirantem ad ecclesiasticum statum. Hic si promoveri posset ad aliquem canonicatum vacantem in Belgio, quocunque in loco, qui ad suae Sanctitatis collationem spectat, incitabitur parens ut rebus nostris impensius faveat, cum se viderit ab Ill.ma ac R.ma D.V. tanto affectum honore. Non hoc peto tanquam operae pretium quam ab ilio bono nostro Mecenate expectamus, sed ut tam laudabilis filius alicui Collegiatae Ecclesiae sit ornamentum. Unicum Ill.ac R.mae D.V. verbum isthic apud eos factum qui attendunt ad jura Pont. Max.i conservanda, pruducet spero felicem et optatum effectum; nosque omnes obligabit ut preces et sacrificia sanata pro vestra incolumitate Deo opt. max.o perpetuo offeramus. Bruxellae die 26 Januarii anni 1615.
Ill.mae ac R.mae D.V.
Servus in Christo
Thomas Saillius
Spero alias meas obiter nuper scriptas, et felicem hunc annum Ill.ae ac R.mae V. imprecantes, redditas esse.