CHO.1us -Nectant corollis tempora rubentes rosae
*[1]
anni recinctum floridi roseum petunt.
CHO.2us -Pungens facessat spina. Spinarum satis
curae seniles, firmius et aevum dabit.
CHO.3us -Iam flore primo gemmat aetatis viror.
Odi laborem ferreum, teneras manus
non bene fatigat duras attritu labor.
MUD.-Quos audio sonos? Proximus 71.[2]pulsa chely
resultat hortus, murmure canoro strepit.
Num forte socii motibus festis vacant?
CHO.4 - Adeste socii, pollice insueto fides
*[3]
cantor peritus tangit.
decora Romae germina,
aetatulam virentem
voluptas blanda mulceat
senile curvet aevum
acerbo cura pondere.
Nunc ergo mens edaces
repellat aegritudines.
Et interim iocosis
laeti choreis plaudite.
Quin ergo festos plaudimus laeti choros?
NIG. -Quae strata molles inter herbarum toros
hic uideo busta? CHO.1 -Sunt triumphantis reor
antiqua Romae numina. En pulchro Cypris
confracta collo, mutilus Pluto iacet.*[5]
Honosque truncus. MUD. -Roma quam felix fuit
cum coleret istos thure libato Deos