Page:APUG 1123.pdf/66

From GATE
This page has not been proofread

CHO.1us -Nectant corollis tempora rubentes rosae
*[1] anni recinctum floridi roseum petunt.
CHO.2us -Pungens facessat spina. Spinarum satis
curae seniles, firmius et aevum dabit.
CHO.3us -Iam flore primo gemmat aetatis viror.
Odi laborem ferreum, teneras manus
non bene fatigat duras attritu labor.
MUD.-Quos audio sonos? Proximus 71.[2]pulsa chely
resultat hortus, murmure canoro strepit.
Num forte socii motibus festis vacant?
CHO.4us - Adeste socii, pollice insueto fides
*[3] cantor peritus tangit.

<NIG.> O flosculi tenelli,

decora Romae germina,
aetatulam virentem
voluptas blanda mulceat
senile curvet aevum
acerbo cura pondere.
Nunc ergo mens edaces
repellat aegritudines.
Et interim iocosis
laeti choreis plaudite.

CHO.4us -O gratum melos!*[4]

Quin ergo festos plaudimus laeti choros?
NIG. -Quae strata molles inter herbarum toros
hic uideo busta? CHO.1us -Sunt triumphantis reor
antiqua Romae numina. En pulchro Cypris
confracta collo, mutilus Pluto iacet.*[5]
Honosque truncus. MUD. -Roma quam felix fuit

cum coleret istos thure libato Deos

  1. *Prodeunt roseis corollis cincti.
  2. 71. Pulsatur intra chelys
  3. *Cernitur reliquus iuvenum chorus in alia valle. Canit Nigrius ex horto.
  4. *Prodeunt in scaenam reliqui cum Nigro. In egressu is antiqua statuarum busta reperit.
  5. *Eriguntur statuae