Page:APUG 1123.pdf/66

From GATE
This page has not been proofread


CHO.1* -Nectant corollis tempora rubentes rosae Prodeunt roseis corollis cincti. anni recinctum floridi roseum petunt. CHO.2 -Pungens facessat spina. Spinarum satis curae seniles, firmius et aeuum dabit. CHO.3 -Iam flore primo gemmat aetatis viror. 1255 Odi laborem ferreum, teneras manus non bene fatigat duras attritu labor. MUD.* -Quos audio sonos? Proximus pulsa chely Pulsatur intra chelys resultat hortus, murmure canoro strepit. (/fol. 38 r.) Num forte socii motibus festis uacant? 1260 * CHO.4 - Adeste socii, pollice insueto fides *Cernitur reliquus iuuenum cantor peritus tangit. chorus in alia valle Canit Nigrius ex horto. <NIG.> O flosculi tenelli, 3 decora Romae germina, aetatulam virentem voluptas blanda mulceat 6 senile curvet aevum acerbo cura pondere. Nunc ergo mens edaces 9 repellat aegritudines. Et interim iocosis laeti choreis plaudite. Prodeunt in scaenam reliqui cum Nigro. In egressu is antiqua statuarum busta reperit. CHO.4 -O gratum melos! Quin ergo festos plaudimus laeti choros? NIG. -Quae strata molles inter herbarum toros hic uideo busta? CHO.1 -Sunt triumphantis reor 1265 antiqua Romae numina. En pulchro Cypris confracta collo, mutilus Pluto iacet. Eriguntur statuae Honosque truncus. MUD. -Roma quam felix fuit cum coleret istos thure libato Deos