Page:APUG 0385-B.pdf/12

From GATE
Revision as of 23:02, 12 September 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


vel camets sequente litera gutturali,
aut resch. Porro שָׁמִָים
Aliqui deducunt a שֵׁם, id est nomen quasi
coelum dicatur res nominalissima. Alii
a שָׁמַם id est admirari, quia coelum
sit res admirabilis. Sed rectius
R. David in libro radicum deducit
a שָׁם id est ibi et מַים aquae,
nam ut infra dicitur Deus vocavit
coelum id quod est positum inter
duas aquas. Est autem hoc
nomen dualis numeri, neque habet
singularem, aut alium pluralem. Et idcirco
multi recentiores malunt vertere in
principio creavit Deus coelos.
Sed male, nam duale quod apparet
in hoc nomine non significat esse duos
coelos, sed est propter significat coelum est propter compositionem>
etiam id quo vocum ex quibus fit nomen coeli
sicut nomen illius diaconi, ad quem scri
bit Augustinus librum de haeresibus, est Deo
gratias, quod habet formam nominis
pluralis, et tantum est nomen unius tamen
hominis.
---page break---