Page:APUG 0385-B.pdf/101

From GATE
Revision as of 14:45, 23 January 2023 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


forte putavit deduci a חָלַל, non
a פָתַל Rabini, et Caietanus
vertunt, luctationibus magnis luctata
sunt.[1] et quidem sensus est bonus. sed
quod פָתַל sit luctari, non facile
ostendent. nam scriptura nusquam alibi
accipitur pro lucta. Hieronymus Oleaster
vertit, calliditatibus magnis
egi cum sorore mea.[2] nam פָתַל si
gnificat proprie involvere, nam inde
fit פתִיל filum filo implicatum. et פָתִיל
pallium, quo obvolvimus. nec pugnat
hoc cum Hieronymo, et 70. nam quod
voluitur, vertitur etiam, et inde significat
etiam verti et converti. Lipomanus in
catena fe vertit, magnis perversitatibus
perversa sum propter sororem meam.[3]
alii dicunt, additione addita sum sorori,
sicut filum filo; quod videtur coincidere cum
pa
---page break---

  1. Iuxta Hebraeum habetur, Colluctationibus Elohim colluctata sum cum sorore mea...non inveni latinum verbum corrspondens hebraeo. Et inter multas interpretationes nulla videtur magis propinqua sensui hebraici textus quam ista: qua Rachel dicit se diu cum propria sorore quasi luctatam non brachiis aut humanis viribus, sed quasi colluctationibus אלהים: hoc est Dei iusti contributoris foecunditatis et sterilitatis, Catena in Genesim, 309r.
  2. Reverendi Patris Fratris Hieronymi ab Oleastro Lusitani, praedicatorii ordinis... Cōmentaria in Mósi Pentateuchum, Genesis p. 230.
  3. Catena in Genesim , p. 309.