Page:EBC 1617 01 25 1810.pdf/1

From GATE
Revision as of 09:38, 30 April 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Not proofread Category:EBC_Letters Category:EBC_Pages Rome,25 janvier 1617. Bellarmin aux archiduch.Marie Christ.et L�onor. / Serenissimae Dominae m...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Rome,25 janvier 1617. Bellarmin aux archiduch.Marie Christ.et L�onor. / Serenissimae Dominae meae semper observandissimae. Quod Celsitudines Vestrae Serenissimae mihi precentur felicem annum jam labi incipientem, non possum non gratis agere, oum id ex pia charitate proficisci dubium habere non possim. Utrum autem mihi expejTdiat diutius vivere, an ex hoc mundo exire, Dominus novit. Illud mihi notissimum est,me non esse, neque unquam fuisse Ecclesiae necessarium; propterea non audeo cum sanato Martino dicere: Domine, si Ecclesiae tuae sum necessarius, non recuso laborem. Et quia ne que mihi constai,utrum odio,vel amore dignus sim, ideo neque cum /^Apostolo dicere possum: Cupio dissolvi,et esse cum Christo. Itaque illud unum mihi superest, ut tote corde desiderem fieri de me, quod beneplacitum est Deo; atque hoc peto a Serenissimis Celsitudinibus Vestris, ut sanctis,et purissimis orationibus suis mihi a Domino impetrent, ut semper acquiescam beneplacito Domini mei, sive me /^Tibi tandem requiescere, sive diutius laborare in vinea sua velit. Scimus et dolemus Serenissimam Domum Vestram injuste vexari; et a Deo,pr� nostra pusillitate,petimus, et petemus, ut pacem faciat in diebus nostris, et familiam omnium nobilissimam,et piissimam semper et ubique protegat,et exaltet. His valeant Serenissimae Do.^yminae meae, quibus ego vicissim precor a Deo annum jam inchoatum, etm multos consequent�s plenos operum bonorum: ut cum sonuerit vox de coelo,ecce Sponsus venit, exite obviam ei, non opus sit emendicare oleum cum virginibus fatuis, ne lampades extinguantur, sed cum virginibus prudentibus lampades oleo plenas,et lucidissimas .^Tpraeferentes ingrediantur cum Sponso coelesti ad nuptias sempiternas. Romae die 25 Januarii 1617. Epist.famil. CXL.