Page:EBC 1617 01 25 1810.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Serenissimae Dominae meae semper observandissimae. Quod Celsitudines Vestrae Serenissimae mihi precentur felicem annum jam labi incipientem, non possum non gratis agere, oum id ex pia charitate proficisci dubium habere non possim. Utrum autem mihi expediat diutius vivere, an ex hoc mundo exire, Dominus novit. Illud mihi notissimum est, me non esse, neque unquam fuisse Ecclesiae necessarium; propterea non audeo cum sanato Martino dicere: Domine, si Ecclesiae tuae sum necessarius, non recuso laborem. Et quia ne que mihi constat, utrum odio, vel amore dignus sim, ideo neque cum Apostolo dicere possum: Cupio dissolvi, et esse cum Christo. Itaque illud unum mihi superest, ut tote corde desiderem fieri de me, quod beneplacitum est Deo; atque hoc peto a Serenissimis Celsitudinibus Vestris, ut sanctis, et purissimis orationibus suis mihi a Domino impetrent, ut semper acquiescam beneplacito Domini mei, sive me ibi tandem requiescere, sive diutius laborare in vinea sua velit.
Scimus et dolemus Serenissimam Domum Vestram injuste vexari; et a Deo, pro nostra pusillitate, petimus, et petemus, ut pacem faciat in diebus nostris, et familiam omnium nobilissimam, et piissimam semper et ubique protegat, et exaltet. His valeant Serenissimae Dominae meae, quibus ego vicissim precor a Deo annum jam inchoatum, etm multos consequentes plenos operum bonorum: ut cum sonuerit vox de coelo, ecce Sponsus venit, exite obviam ei, non opus sit emendicare oleum cum virginibus fatuis, ne lampades extinguantur, sed cum virginibus prudentibus lampades oleo plenas, et lucidissimas praeferentes ingrediantur cum Sponso coelesti ad nuptias sempiternas. Romae die 25 Januarii 1617.