Page:EBC 1616 12 05 1772.pdf/1

From GATE
Revision as of 12:13, 11 March 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Rome,5 decembre 1616. Bellarmin � l'�veque de Constance. / Illustrissime,et Reverendissime Domine. Accepi litteras Illustrissimae D.Vestrae, datas die septimo Octobris, et...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Rome,5 decembre 1616. Bellarmin � l'�veque de Constance. / Illustrissime,et Reverendissime Domine. Accepi litteras Illustrissimae D.Vestrae, datas die septimo Octobris, et legi attentis simo animo Apologeticum ad me per D.Manderum transmissum. Equidem ardenti desiderio cupivissem, ut nulla fuisset data occasio hujus .^Apologetici; vix enim fieri potest, ut non scandalizentur populi, si audiant Principes Ecclesiasticos, qui pacem annunciare,et pro curare totis viribus debent, sic inter se rixari, ac si inimici inter se, et non fratres essent. Quia tamen, ut mihi quidem videtur, justam causam habuit Illustrissima D.V. respondendi ad objec- /yta; existimo totum esse probe factum, atque ut posses majorem utilitatem adferre; optarem legi Apologeticum a Sanctissimo Domino Nostro, vel certe ab Illustrissimo ejus Nepote Germaniae Protectore, sed ncque hoc spero futurum. Scripsi nuper ad Illustrissimam D. Vestram in quo statu res essent, et meam operam in hoc negotio ni- /^^hil amplius profuturam. Itaque accipiat Illustrissima D. Vostra bonam voluntatem meam, cum nihil in praesenti negotio offerre possim aliud; Deum orabo, ut ipse manum suam apponere dignetur, et ne tam insignis Ecclesiae detrimentum aliquod patiatur, et ut Pastores Do minici gregis eodem spirita ducantur, et centra lupos, non centra ^^invicem armentur. His valeat Illustrissima D. Vestra mei memor in sanotis precibus suis. Romae die 5. Decembris 1616. Epist.fam�l. CXXXIV.