Page:EBC 1616 12 05 1772.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Illustrissime, et Reverendissime Domine. Accepi litteras Illustrissimae D. Vestrae, datas die septimo Octobris, et legi attentis simo animo Apologeticum ad me per D. Manderum transmissum. Equidem ardenti desiderio cupivissem, ut nulla fuisset data occasio hujus Apologetici; vix enim fieri potest, ut non scandalizentur populi, si audiant Principes Ecclesiasticos, qui pacem annunciare, et pro curare totis viribus debent, sic inter se rixari, ac si inimici inter se, et non fratres essent. Quia tamen, ut mihi quidem videtur, justam causam habuit Illustrissima D.V. respondendi ad objecta; existimo totum esse probe factum, atque ut posses majorem utilitatem adferre; optarem legi Apologeticum a Sanctissimo Domino Nostro, vel certe ab Illustrissimo ejus Nepote Germaniae Protectore, sed ncque hoc spero futurum. Scripsi nuper ad Illustrissimam D. Vestram in quo statu res essent, et meam operam in hoc negotio nihil amplius profuturam. Itaque accipiat Illustrissima D. Vostra bonam voluntatem meam, cum nihil in praesenti negotio offerre possim aliud; Deum orabo, ut ipse manum suam apponere dignetur, et ne tam insignis Ecclesiae detrimentum aliquod patiatur, et ut Pastores Dominici gregis eodem spirita ducantur, et contra lupos, non contra invicem armentur. His valeat Illustrissima D. Vestra mei memor in sanotis precibus suis. Romae die 5. Decembris 1616.