Page:APUG 0385-B.pdf/14

From GATE
Revision as of 22:38, 27 April 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


אָרֶץ/ אֶרֶץ distinguitur a תֵּבֶל terra et in plurali
facit אֲרָצות. Ordinarie habet habet duo segol, sed interdum qamets et segol quando scilicet sequitur litera ה ב כ ל et quando litera ??? soph psaduch, vel ??. significat autem proprie ipsum elementum terrae, et distinguitur תבל [tebel] quod significat terram habitabilem ??? . inde aliiqui putant dictam esse אָֽרֶץ a verbo רוץ id est currere ?? terra secundum suam naturam ut est elementum purum, est siccisssima, et proinde maxime fluida, et mobilis, ut apparet in pulvere et arena. Et sic habemus ???? aridam vocavit terram.

היתה verbum substantivum sic inflexitur, (see also his grammar, p.107.

distinguitur a ... et terra et

תֹהוּ LXX verterunt αορατοσ invisibilis, quod
deduxerunt a תְּהוֹם id est abyssus quasi dicerent
terra erat invisibili in abysso et proinde invisibilis[1].
Sed non videtur rectum, nam scriptura non תְּהוֹם illud ם sit radicalis, non abjiceretur et Pagninus et R. Abraham hoc loco, chaldeus, et R. David in libro radicum exponunt solitudo seu desertum. Sed optime D. Hieronymus vertit inanis, significat enim poprie haec vox תהו id quod caret fine, ad quod factum est, quod dicitur vanum. sic scriptura fert ubique. Isaiae 49 [,4] in vanum laboravi לתהו, et 45 [,18] non in vanum creavit eam, id est terram, ad habitandum formavit eam. 1. Reg. 12 [,21] non declinabitis post vana quae non proderunt vobis quia vana sunt: ubi semper est תהו. erat igitur terra inanis, quia carebat herbis,

floribus aliisque rebus ad quas producendas creata est.

  1. Testo della nota di approfondimento