distinguitur a ... et terra et
70 verterunt αορατοσ invisibilis, quod
deduxerunt a תהום id est abyssus quasi dicerent
terra erat invisibili in abysso et proinde invisibilis[1].
Sed non videtur rectum, nam scriptura non
utitur hac voce in ista significatione, et propterea cum in voce תהום illud ם sit radicalis, non
abjiceretur et Pagninus et R. Abraham hoc loco, chaldeus, et R. David in libro radicum
exponunt solitudo seu desertum. Sed optime D. Hieronymus vertit inanis, significat enim
poprie haec vox תהו id quod caret fine, ad quod factum est, quod dicitur vanum. sic scriptura
fert ubique. Isaiae 49 [,4] in vanum laboravi לתהו, et 45 [,18] non in vanum creavit eam, id est
terram, ad habitandum formavit eam. 1. Reg. 12 [,21] non declinabitis post vana quae non
proderunt vobis quia vana sunt: ubi semper est תהו. erat igitur terra inanis, quia carebat herbis,
floribus aliisque rebus ad quas producendas creata est.
- ↑ Testo della nota di approfondimento