Page:APUG 0385-B.pdf/14

From GATE
Revision as of 12:40, 28 March 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


distinguitur a ... et terra et

70 verterunt αορατοσ invisibilis, quod
deduxerunt a תהום id est abyssus quasi dicerent
terra erat invisibili in abysso et proinde invisibilis.
Sed non videtur rectum, nam scriptura non utitur hac voce in ista significatione, et propterea cum in voce תהום illud ם sit radicalis, non abjiceretur et Pagninus et R. Abraham hoc loco, chaldeus, et R. David in libro radicum exponunt solitudo seu desertum. Sed optime D. Hieronymus vertit inanis, significat enim poprie haec vox תהו id quod caret fine, ad quod factum est, quod dicitur vanum. sic scriptura fert ubique. Isaiae 49 [,4] in vanum laboravi לתהו, et 45 [,18] non in vanum creavit eam, id est terram, ad habitandum formavit eam. 1. Reg. 12 [,21] non declinabitis post vana quae non proderunt vobis quia vana sunt: ubi semper est תהו. erat igitur terra inanis, quia carebat herbis, floribus aliisque rebus ad quas producendas creata est.