f. 198r
uel imaginariorum, tepiditas, frigiditas, malitia ac detectio desinat inuadere animam meam et spiritum meum, satis alioqui in seipso pauperem tepi-
■ insectanter ms.
Die 10 Junii.
6s2 Fabri monumenta
dum, frigidum ac deficientem. Utinam iam cesset haec mutabi-i tas mea, qua totiens factum est ut nunc omnia nimium prospera et prosperanda uiderentur; nunc contra omnia perdita e* perdenda.
330- Haec non acciderent, si ego nescirem tam multa de causis et de occasionibus per quas ® generantur mala aut augentur. Sed in his quaerendis ac audiendis ego fui nimius, et nimius etiam in pensandis illis ex meipso. Nimium studiose etiam meditatus sum uirn peccatorum, et artes errandi ac cadendi.
Experientia quoque infirmitatum alienarum et defectum in hac scientia mihi laborem addidit. Unde factum est ut multa praeterierim eorum, quae pertinent ad uirtutes, et ad bona quae Deus seminauit in hominibus; quae bona si simplici oculo, id est, abs* que praesentia alterius mali
_______________