Page:FC 1042.djvu/412

From GATE
This page has not been proofread



f. 198v



oculi considerarentur, pax maior inueniretur; et si talia[1] sic reperta promouerentur, maior fructus fieret etc.[2]

In festo Sancti Albani Martyris, quod solemne est Maguntiae die xxi Junij, ego celebraui missam in summo altari ecclesiae Sancti Albani, super quo expositae erant uariae reliquiae Sanctorum corporum, ultra[a] capsulam corporis eiusdem Beatissimi Martyris. Inibi ego recepi multam consolationem[3], considerando tam longas peregrinationes huius Martyris et quod ipse uenisset tempore Arianorum ut moreretur pro Maguntinis. In hoc ego animabar, et spem bonam accepi[4] ad fructum faciendum in tempore istarum haeresum luteranorum[5] etc.[6] quae hanc Germaniam totam prope euerterunt, quae hereses nihil aliud sunt, quam recessus ab Ecclesia Cattolica, ut unusquisque contra[7] disciplinam Matris suae positus faciat impune, et credat[b], et sequatur[8] quidquid uolet,
_______________

  1. ultra] sequitur caput, sed eras.
  2. credat] cedat ante correctionem

_______________

  1. talia] add. [bona] MF
  2. etc.] om. MF
  3. consolationem] deuotionem MF
  4. accepi] cepi MF
  5. haeresum luteranorum] haeresium lutheranarum MF
  6. etc.] om. MF
  7. contra] extra MF
  8. sequatur] loquatur MF