Page:EBC 1619 ca 2178.pdf/7

From GATE
This page has been proofread


ipsorum in te dactata imaginatione, cum re cognita ad illam dignitatem et authoritatem tuam accedet notio veri; ut quibus excellentiis tuia uti se credunt ad apostolatum illum deprimendum; eae nobis accrescant ad exaltandum. Ne enim veritas ab authoritate; sed authoritas a veritate est.
Quod ad tertium judex quidem es; sed ergo in eo stata cum sia, nomen si placet scriptoris exue; ut jam non scriptor dicare sed judex. Certum vero est pro diversis muniis Deum optimum maximum, diversoB infondere in unam personam Spiritus. Suus est Spiritus Domino,suus servo; suum habet Judex; militane suum; suo dicitur Praelatus aut Superior, suo subditus aut inferior. Et cum eadem persona migrata stata; aut ab officio ad officium migrare non minus videtur a spirita in spiritum. Quemdam olim a principibus nostris, eumque Ducem Aurelianensem, cum ab aliqua lacessitus injuria, regiam postea coronam fuisset adeptus, ouidam adulanti et suadenti, ut cum jam plenitudinem potestatis nactus esset: vindictam suaderet de injuria sibi illata eo tempore quo Dux erat Aurelianorum; sapienter respondisse narrant historiae. Non esse Regis Galliae se gerere a persona Dacia Aureliae. Et recte. Cum enim jam esset Judex omnium supremus, non sibi licere arbitrabatur stare a parte aliqua. Imo se Regem non minus paratum esse debere (postulante re) sententiam ferre in ducem seipsum,quam in eum qui prius quidem adversarius erat Ducis, jam vero servus esset Regis. Unde non et nos, hoc tamen exemplo, sed tuae integritatis ratione ducti, dicere verius nos posse arbitramur, teque id annuentem videre videmur, non esse Domini Bellarmini judicantis: partes agere Domini Bellarmini disputantis et controversantis.
Qui disputat opinionem suam constat, ex eo quod sibi videtur melius: qui judicat, non ex eo utcumque quod sibi videtur; sed plerumque quod aliis (iisque certe in hac re nostra fere omnibus) qui disputat sibi se addicit; qui disputat, supera se; qui disputat falli cum possit, non tenetur non falli: qui jiudicat ad hoc ienetur quantum in se situm est, ut non fallatur, nec etiam fallat. Denique qui disputat, non ita obligatur exacte, omnia perquirere; qui judicat omnia tentai, omnia dispungit: omnes partes, non ipse partioularis audit, omnia testimonia, omnesque hinc inde e diversis locis instructiones, expromere et exscerpere conatur, ut tandem sententiam proferat, non suam, sed investigatae veritatis.
Itaque te o Cardinalis Illustrissime, piissimeque judex et cognitor, licei scribens a parte egeris, nunc judicem existentem evacuato quod de parte est, aliud speramus acturum, pro eminentia sancii judicaturum, et eo altius Apostolicam ejus dignitatem provecturum
---page break---